Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. baptizatorum, sacrisque liquoribus. Calices 2. cum patenis, duobus; Casulae, stolae et manipuli 3. antipendia 2. albae duae, corporalia et purificatoria 2. munda, palla una, sub corporalia et vela 3. ampullae, vexillum unum et Mis- sale Romanum543. Portable, pacificale argenteum curabit Castellanus arcis. In turrj campanae duae. Quia vero templum in aedito colle situm, ventis et procellae hyemae expositum est, non nunquam domi sacra fiunt. Parochus Mattheus544 Polonus natione annos natus 36. circiter. Ex Német Dios huc se contulit in Pentecoste. Non habuit literas Investiturae a Domino Vica­rio, quod pro eis flor. 1. quem Notarius nescio quo iure expetebat, solvere re­cusaverit; quo circa ego eum absque eius modi literis introducere in Parochiam nolui. Est quidem celebs, ac ingenij turbulenti et arrogantis, nec tanta doctrinae. Parochianos contemnit, a sepultura duplum ferme quam par est exigit. Bombarda per noctem interdum iaculabatur incolis aegre ferenti­bus, a quibus haud sane amatur. Commene feci illum graviter. Idem is, cum ad huc in Dios Parochum ageret, solebat lutosa platea equum superpelliceo ac stola indutus conscendere atque ita cruce praelata ac Ludimagistro cum pueris praeunte, funus deducere, ad risum populi. Domus Parochialis habilis, uti alia integra sessio terras 25. iugerum tenet, quas Communitas in vita licet, arat si Parochus iumentis careat. Prata insuper 4. ad falcatores 25. habentur. Communitas flor. 10 et quaelibet domus sive in­tegrae, sive mediae sessionis, cubulum puri tritici, gallinam, caseum, den. 4. et ova 4. persolvit. Inquilini den. 16. qui proprijs domibus sunt destituti den. 10. Stola ut in Malaczka nisi quod in Baptizmate hic solum den. 8. dare so­lent. Sedecima quoque haud multo deterior. Rector Joannes Szossouzky non plane satis facit officio suo, vel potius Parocho degit hic multis annis; Discipuli modo pauci. Stipendium flor. 6. duae men­surae molendinariae a qualibet domo, ab inquilino mensura una. In funere den. 12. Territorium Oppidumque Sjancti] Nicolai amplum ac celebre. Viri insignes et omnes Catholici. Domus cum Inquilinis 85, animae 450. Aquis limpidis ac uberrimis fontibus delectantur. Pro Cathedratico praesentem pe­cuniam solverunt. 22. Szentpéter Szentpéter Ecclesia quoque eodem titulo gaudet, quo pagus ipse; semper filialis Ecclesiae praecedentis. Altare insigne. A tabernaculo (in eo Venerabile Sacramentum) aedituus clavim gestabat, Parocho id commisi. Baptisterium, sacri liquores et reliqua supellex recte, nempe casulae 3. stola et manipulus, antipendia 2. mappae 5. strophiola 8. vexillum unum, ampullae, portable. Missale Roma­543 V6. 147. jegyzet 544 Máté plébános, vő. NÉMETHY 775-776. 198

Next

/
Thumbnails
Contents