Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. ma, stolae 3, manipuli duo, vela supra calicem 3. super altare oblonga 2. cali­cis cupa argentea pes cupreus, ciborium vetus cupreum, corporale et purifi- catorium mundum, sub corporalia 5. mappae 15. strophiolia 8. vexilla 4. portatile. Missale Romanum . Rituale515 516. Tertia Dominica et festo Parochus Zohorensis hic rem Divinam administrat, aedituo tunc illi cibum et Vini mensuram ex proprijs praebente, quemadmo­dum in filialibus Ecclesijs usu venire solet. Volebat Parochus praeter hanc ali­am vini mensuram ex peccunia(l) templi sibi propinarj, quod una, pluribus mensae accumbentibus, non sufficeret. Inhibui, declarando ut ille una men­sura quam aedituus infundit contentus sit Ludimagistro; si alios sitis vexat procurent potum templi peccunia(!) immuni relicta. Praestant Labenses Paro­cho omnia, quae Zoborienses: Rectorj quoque Scholae. Omnes sunt Catholici, viri bonj, Sacram confessionem et communionem haud negligunt. Domus minimum 80. videbis in Láb. animas 300. Cathedraticum numerarunt. 12. Lozorno Lozorno Nunquam hic antea aedes aliqua sacra fuit, sed quinque annos ante nova ex fun­damento insignis extructa, totius pagi labore et sumptu consecrataque in ho­norem S[anctae] Catharinae Virgini et Martyri Dedicatio celebrantur Dominica ante festum dictae Virginis. Pro altarj insignem magnamque eius­dem Divae effigiem Dominus Palfi517 dono dedit. Tabernaculum in pariete Baptisterium pro fores, in turri campana, coemeterium muro cinctum, coete- raque bene habent. Est vinea templo una et terrae iugera 4, a communitate excollantur. Calix cum patena pacificali, ciborium argenteum inauratum similiter poculum pro ablutione casulae tres, corporale, palla, purificatorium subcorporalia et vela 11. velum oblongum unum, mappae 7. Antipendia 3. Vexilla 5. et Missa­le Romanum518. Parochus inservit prout Labensibus, stipendiumque eodem percipit modo. Ita ut Rector Scholae qui hic habitat: potius in Zohor manen­dum ipsi penes Parochum, cum domus fuerit extructa. Discipulos 10. circiter instruit. Sedecima a tribus his pagis multorum cubulorum, cubulus vero du­as metretas Tymavienses exaequat. Insignis haec villa, domus certo 90. ani­mas 350. vel amplius continet. Nemo ex his qui fidem catholicam non profiteatur confiteaturque ac communicet. Cathedraticum nunc primum sol­vere coeperunt. 515 Vo. 147. jegyzet 516 Vö. 143. jegyzet 517 Vö. 501. jegyzet 518 Vö. 147. jegyzet 190

Next

/
Thumbnails
Contents