Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. nus pagus Magyarfalu Germanice Ungerau nuncupatus qui propter aquarum obstacula et quia multo viciniores sunt Parochis Austriae, Stilfridensi ac Manesdorffensi, eo sese adjunxerant. Commisi ut in posterum Hostensem Parochum audiant, qui quarta Dominica et festo ad eos se conferat, ibique rem divinam curet: quod facit, rebus necessarijs ex Parochia secum delatis: aliquando tamen a nimijs aquis arcetur. Coeterum solvent isti Parocho tritici et siliginis medietatem prout Hostenses pullum et caseum integre. Ita et Stolam. Sunt hic Croatae, Sclavi et Germani mixtim, quibus omnibus una lingva Sclavonica sermo fit. Sunt omnes Catholici, confitentur instar aliorum. Domus 60, persona forte 250, et in Magyarfalu 40 casae, animae 150. Abundant piscibus et caneris. Solutum Cathedraticum. 10. Zohor Zohor Parochialis Ecclesia S[anctae] Margaritae Virginis et Martyris, cui Labensis et Lozomensis filiales sunt. Et licet nullos illa habeat fructus, renovata tamen nunc primum a communitate valde pulchre est, cum fornice, fonte Baptizma- li lapideo, campana, et insigni altari. Coemeterium tamen ligneum. Tabernaculum pro S[anctissima] Eucharistia recte. Sacrum supellectilem adhuc exiguam reperj, necessaria tamen non desunt, uti calix argenteus cum patena et pacificali, corporale cum purificatorio mundo, alba, cingulus, cotta, casula una damascena, stola et manipulus. Missale Romanum512iam compararunt. Rituale513 habetur cum libro baptizatorum. Parochia nondum omnino perfecta, nova extruitur priore penitus exusta, quae agros nullos, pratum sat magnum possidet, quod Zohornenses defalcant Lo- zomenses faenum congregant et Labenses convehunt. Praestat insuper parocho quaelibet domus in Zohor unum cub. tritici, vel qui eo caret siliginis, item den. 4. et pullum cum caseo. Inquilini domos habentes similiter, frumento excepto, cuius loco den 16. pendunt: domibus carentes den. 8. tantum conferunt, pro baptismale den. 12. numerantur. Est hic et alibi passim moris, ut a novo Chrismate in baptizando, a Paschate usque ad Pentecosten plus solvatur, aliquando uno grosso, vel duplo amplius, quasi chrisma ante Pente- chosten pluris debeat aestimarj quam postea. Vel certe, quia a Parochis Subcustos Tymaviae pro novo chrismate nescio quid exigere soleat (flor. 1 vel medium vel ad minus libram cerae) idcirco et illi infantibus novum Chrisma cariori largiuntur. Ubi nota, olim in toto Comitatu Posoniensis parochos sacros liquoris Posonio accepisse, illud Strigonio allatos: nunc propinquioribus tribus aut quatuor Parochis exceptis. Tyrnavia a Sub custode immediate petere solere. Haec de Baptismo. Pro copulatione in Zohor den. 40 et mensura vini offertur. Pro introductione in templum post nuptias, torta panis, mensura 512 Vö. 147. jegyzet 513 Vö. 143. jegyzet 188