Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

V. Archidiaconatus Nitriensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 37. Nitraviczap Nitravizsapienses cuperent proprium parochum, eo quod ab antiquo semper habuerint, nunc sunt filiales, caetera fol. 25. 38. Izbeg A'7'l Izbegiensis ecclesia habet parochum Puczek Nicolaum senem concubinarium. Parochiales agri dicuntur abalienati per parochianos, sicut ipse parochus ex istis testimoniis probat, quae adiungo, sed templum in meo archidiaconatu sordidius nullum inveni. Altare totum erat oppletum (honeste loquendo) stercoribus murium, sanctuarium similiter, dicebat mihi, quod sint museae, quae ex fornice cecidissent, aedituo serio mandavi, ut muscipulas ad mini­mum quatvor curaret fieri. Venerabile sacramentum pro infirmis in scatula asservat, et hostiae multae erant, ostendi ex synodali decreto regulam, quam excedit, apparet illum raro vel nunquam celebrato, licet ipse aliter referat. Vi­di quod parochiales illum parvi pendant, et pietas ibi omnino exculat. Recto­rem agit filius similis patri. Si Eminentissimus serio provisoribus pietatem colendam non mandaverit una cum paganis, mores plusquam haereticorum excrescent ibi, certe inutilis omnino parochus est, plagis magis, quam mune­ribus dignus. NB. Joannes Dives473 474 Eminentissimi alumnus certe ebrietate sua male praebet exempla, alios percutit et percutitur, et insuper gloriatur, quod a multis me­chanicis fuerit bene tractatus, cum suo ebriens debet incedere, et pessime tunc in aliena parochia cantorem quendam tractaverat. Item in archidiacona- tu Posoniensi concubinarii praesertim indulgentias plenarias (non ob populi aedificationem sed destructionem) celebrant, ubi rustici choreis, bibitionibus percussionibus gaudent. Intellexi a fide dignis, quod per peregrinos Romam euntes a sua sanctitate obtinent aliquas indulgentias plenarias pro 7. circiter annis, tamen concubinariis plebecula non vult confiteri, nisi sint illis ignoti, postea et ipsi concubinarii (qui hucusque publice eas domi detinent) conbibe- re solent. 473 Puczek Miklós plébános, vő. NÉMETHY 877. 474 Dives János plébános, vő. NÉMETHY 544. 172

Next

/
Thumbnails
Contents