Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
V. Archidiaconatus Nitriensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. obtinebimus eam, curarem ut templi fenestrae renovarentur, propter humidi- tatem enim nimiam apparamenta templi putrescunt. Habetur etiam aliud minus templum, quod iam ad archidiaconum Posoniensem spectat etc. fol. 38. 29. Wywar Praesidium Wywar. Ecclesia habet sufficientia apparamenta et clenodia et minora et strophiola accrescunt. Rectorem scholae habet diligentem et pro illi loco satis doctum. Plebanum Eminentissimi Domini alumnum Michaelem Feyer- vary,464 contigit autem me venire ad Wywar die sabbathi post meridiem, parochus vero largius in prandio bibens inebriatus fuerat, et me adveniente in parochiam excitari non poterat, postea et vesperas decantare non valuit, ego pro illo decantavi, die vero dominica sacrum decantavi ego, ille concionem fecit. 30. Surany Surany oppidum habet parochum Andreám Baranay,465 cui dominus terrestris bene providit, ille tamen saepe discessum parabat, quasi aliquos defectus patiens, sed cum venissem, horum nihil inveniens, eum sedavi et pacificavi, minas ei promittens superiorum si vagari praesumat. 31. Tardoskedi Tardoskedi habet parochum Martinum Chehy,466 de quo nihil audis mali, ad missam celebrandam pro calice parochus sua habet necessaria. Caetera fol. 8. 32. Comeati Comeati parochum habet Franciscum Szentbenedeki467 alumnum Eminentissimi Principis, celebrat sacrum quotidie. Ecclesiam sub titulo S[ancti] Petri, cantores ordinarios ecclesiae quibus terrestres domini pendunt certum salarium, apparamenta et clenodia templi necessaria a dominis terrestribus commode habentur. Est alia ecclesia extra oppidum versus vineas pulchra, sed non clauditur, est desolata. Parochus gratiam Eminentissimi Domini expectat pro sedecima percipienda, ex vineis et promontorio Comeatensi, sedecimam 464 Feyervary Mihály plébános, NÉMETHY 568. szerint Fehérváry. 465 Baranay András plébános, NÉMETHY 481-482. szerint Baranyai. 466 Chehy Márton plébános, NÉMETHY 527. szerint Csehy. 467 Szentbenedeki Ferenc plébános, vő. NÉMETHY 959. 170