Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)
Vizkelety András: Ismeretlen forrás árpádházi szentjeink hagiográfiájához
et pagani similiter pugnabant contra eum, quos deuicit uerbo sacre ex- hortacionis, qui tam per se, quam per suos a suis finibus potenter eli- minauit, propter quod apostolus ungarorum appellatur, sicut cantat ecclesia de eo: "Sanctissimus rex Stephanus" etc.^ Huic digne conueni(t) illud Eccl. xlix (49, 3): "Ipse est in penitencia gentibus (232ra) directus, et tulit abhominationes inpietatis". Tulit id est abstulit ab- hominacionem paganismi et heretice prauitatis. Sanctimonia ipsius commendatur in hoc, quod dicitur visu desiderabilis. Fulgebat enim sanctitas eius et honor religionis longe diuulga- batur, quapropter et sanctus rex per quandam anthonomasiam apellatus est. Hoc etiam consideratur in interpretacione nominis sui. Stephanus enim interpretatur norma. Corona fuit uniuersalis^ ecclesie propter singulare priuilegium, quod consecutus est in conuersione gentis et corone adeptione, cui non inmerito uidetur conuenire illud dictum domini per Ysa. lviij0 (58, 14) "Sustollam te super altitudines4 terre et cibabo te e hereditate Jacob patris tui". Sustulit eum dominus in latitudinem regie maiestatis et cibauit eum hereditate Jacob, id est dulcedine ce- lestis contemplacionis. Sic enim iura mundi reiciebat, ut nunquam ab intima contemplacione separetur. Norma fuit tam prelatis quam subditis. Prelatis quidem per patientiam, ut in euulsione barbe, de qua non solum murmuravit, sed plurimas domino Ihesu et uirgini matri eius gracias reddidit eo, quod dignus fuerit (232rb) pro amore Ihesu contumelias pati. Subditis fuit norma per orationis instantiam. Sicut enim iugiter ad ianuas uirginis gloriose astans, se et suum regnum nouam scilicet Christi plantacionem cum lacrimis comendabat. Secundo dicitur Dauid racione eleccionis, quia quem ad modum ille diuinitus fuit elatus in regem, sic iste per spiritum sanctum testante beato prothomartyre Stephano, qui suis apparens parentibus nomen et uite seriem ordine promisit. Fuit autem hec eleccio sublimior, quia ille quidem tempore legis fuit electus, hic autem tempore gracie. Qui et tam singulari priuilegio dotatur, ut antequam in utero conciperetur, agmine celesti triumphatore dyaboli rex benedictus preconizatur. 356