Szelestei N. László (szerk.): Tanulmányok a középkori magyarországi könyvkultúráról (Budapest, 1989)

Madas Edit: Adalékok az Érsekújvári-kódex sermóihoz

Guillelmus Parisiensis, Postilla super Epistolas et Evangelia. Aliud evangélium de virginibus secundum Mt. XXV. Historia huius evangelii facta est anno Christi XXXIII. (XI. Kal. április feria III. luna XII indicione VI.) Ante inicium illius evangeliis scribit sanctus Matheus in eodem capitulo Si enim malus servus dixerit in corde suo moram facit dominus meus venire et ceperit percutere conservos suos, manducet et bibit cum ebriis veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora quam ignorat et dividet eum scilicet separando animam a corpore in morte ipsius partemque eius ponet cum ypocritis, id est cum falsis Christianis. Separando eum a beatis et coniungendo ipsum cum damnatis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc statim sequitur evangélium hodiernum. Simile est regnum celorum decem virginibus. Ly. id est ecclesia militans quantum ad statum contemplativum decem virginibus id est contemplativis. Ly. virginitas enim significat vitam contemplativam quia castitas elevat mentem a carnalibus et sic disponit intellectum ad contemplationem veritatis. Sic econtrario luxuria deprimit mentem et causat ebitudinem intellectus, et sic reddit hominem quasi bestialem, propter quod dicitur in ethi. Vita voluptuosa vocatur vita pecudum. Que accipientes lampades suas Gor. acceptio lampadum est ostensio operum ut sint aliis in exemplum exierunt obviam sponso id est christo et sponse id est ecclesie quinque autem ex eis erant fatue et quinque prudentes Ly. virgines enim prudentes sunt contemplativi seu religiosi qui opera sua bona ad finem debitum ordinant scilicet principaliter ad gloriam dei et ad salutem propriam et ad edificationem proximi. Econtrario fatue virgines dicuntur que propriam gloriam et favorem hominum querunt in suis bonis operibus. Et merito dicuntur fatue virgines quia bona opera sua perdunt propter defectum intentionis recte. Sed quinque fatue acceptis 213

Next

/
Thumbnails
Contents