Hauer Ferenc: Katona István emlékezete - Külön lenyomat a Jézus-társasági kalocsai érseki kath. főgimnázium 1910-11. értesítőjéből (Kalocsa,1911)
III. Katona István történetírói működése és a "Hist. crit. Regn. Hungariae"
79 certi sui novi operis causa suscepto et intra triduum confecto retulit, quae eum in tantum depressit, ut festo Assumtae in Coelum B. M. V. ac postmodum etiam iteratis vicibus omnibus morientium Sacramentis rite provisus in pervigilio festi nominis sui in 20-am Augusti incidentis, seu ig-a Augusti 3-0 quadrante pro 11-ma matutina animam suam virtutibus illustrem in corona cleri et copiosorum hominum Creatori reddiderit. Corpus eius secundum supremam eius voluntatem in Metropolitana Ecclesia ad aram S. Aloysii conditum est. Opera eius tam sacra, quam profana orbi erudito notiora sunt, quuam ut ea isthic recenseri oporteat; editis enim in lucem partim latino, partim patrio sermone compluribus orationibus, concionibus, dissertationibus aliisque tam theologicis, quam potissimum Historicis in 45 et amplius tomulis, operibus immortale sibi nomen apud exteros etiam comparavit. Cuius proinde animam, etsi ve- lut magnis meritis illustrem divino iam conspectu perfrui confidam, si quid tamen humanae labis eidem expiandum super- esset consueta trium missae Sacrificiorum suffragia a singulis sacerdotibus pro eiusdem refrigerio celebranda harum vigore indico, meque piae in iisdem memoriae enixissime recommen- dans peculiari cum cultu persevero. Praeffarum D. Vrarum Coloczae, 5/1811. 8-bris. devinctissimus in Xto Frater. Az aláírás az eredetiben hiányzik, mi arra mutat, hogy ezen irat csak fogalmazvány. Ez azonban értékéből, mely miatt közöltük, semmit sem von le. Hatter Ferenc S. J. süif3-/cr