Hauer Ferenc: Katona István emlékezete - Külön lenyomat a Jézus-társasági kalocsai érseki kath. főgimnázium 1910-11. értesítőjéből (Kalocsa,1911)
III. Katona István történetírói működése és a "Hist. crit. Regn. Hungariae"
73 dispositione missas aliquas, si non hebdomadarias, saltem menstruas, ad aram S. Aloysii pro me celebrandas. VI. PP. Piaristis pro sacris, in refrigerium animae meae dicendis, lego florenos 50. VII. Pauperibus huius civitatis illico post mortem meam distribuendos lego florenos itidem 50. VIII. Quidquid aeris ex licitatione rerum mearum, et ex libris meis successive distrahendis redigi potuerit, id totum in usum et subsidium pauperum studiosorum addico. Quumque V. Capitulum onus, pecuniam hinc colligendam in censum elocandi dignatum sit in se recipere; liberam potestatem habebit hunc censum in eos pauperes studiosos, quos dignos censue- rit, distribuendi, sive iam illi hic loci scholas obiverint, sive philosophiam alibi frequentaverint, modo statum ecclesiasticum in hac dioecesi, finitis studiis, amplexuros se promittant, libertate tamen illis relicta promissum hoc iustis de caussis immutandi. IX. Quidquid librorum a morte mea repertum apud me fuerit, quod inscriptum huiati bibliothecae non fuerit, id totum bibliothecae cathedralis ecclesiae Rosnaviensis, cui iam alios libros meos transscripseram et transmiseram, lego. Qui si Pesti- num ad Eggenberger bibliopolam hinc promoti fuerint, admonitum hac de re Ven. Capitulum Rosnaviense, facile per cero- plastam vel alios occasione nundinarum eos inde transferri curabit. X. Exsequutorem testamenti constituo Rssmum. D. Petrum Klobusitzki cum honorario 100 florenorum, qui, si visum illi fuerit, adiungere sibi poterit Rssmum. D. Adalbertum Vojnits, vel alium quemcunque, cui pro ratione laborum honorarium aliquod ad arbitrium suum constituet. Idem Rssmus. D. Klobusitzki, mea MSS. quorum magnam partem Rosnaviensibus, qui mihi tria votiva decreverunt, transmisi, occupet, et inutilibus, quae multa sunt, abiectis vel combustis, reliqua sibi servet, vel quo voluerit, applicet. Tres tamen cursus sacrorum exercitiorum, iuventuti studiosae traditorum, ex relinquendis a me pecuniis typo vulgari curet. Reliquias suas recipiat, meas pro se, si voluerit, retineat. XI. Affixas parietibus imagines, mappas, speculum, cum mensis triclinii, domum hanc inhabitaturis relinquo. XII. D. Medico, praeter duplex horologium, pendulum et mensale, lego florenos 50. XIII. Familiae domesticae, praeter solutionem ad obitum usque meum factam, unam angariam solarii lego.