Hauer Ferenc: Katona István emlékezete - Külön lenyomat a Jézus-társasági kalocsai érseki kath. főgimnázium 1910-11. értesítőjéből (Kalocsa,1911)

III. Katona István történetírói működése és a "Hist. crit. Regn. Hungariae"

72 In nomine SSS. Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Stephanus Katona, metropolitanae Colocensis Ecclesiae Canonicus, confusioni, quae post obitum meum emergere pos­set, occursurus, corpore quidem infirmo, mente tamen sana, hoc testamentum, in omnem vitam mortemque meam valiturum, ad maiorem DEI mei gloriam animaeque meae salutem conditum, V Capitulo, tamquam loco credibili, consigno. I. Animam meam, pretioso Christi sanguine redemtam, trado DEO, Creatori meo, quem rerum omnium principium esse credo, speroque, mihi peccatori propitium ex infinita sua misericordia futurum. II. Ad purgatorii poenas, meis peccatis debitas, citius et facilius eluendas, per triduum ab obitu meo, quotquot istic sacrosancta missae sacrificia celebrari poterunt, erga stipen­dium unius floreni, celebrentur. III. Corpus meum ad aram Angelici iuvenis Aloysii, mei specialis patroni, cuius cultum pro viribus meis semper pro­movere conatus sum, debito fornice praeparato, sepeliri cupio. IV. Excellentissimo D. Archi-Episcopo, Praelato meo gra­tissimo, cui plurimis beneficiis me devinctum esse, gratus agno­sco, ad testandam meam in illum non minus observantiam, quam fiduciam, lego quatuor MSS. historiae meae tomulos, quorum primo vitam Josephi I. secundo vitam Caroli III. ter­tio vitam M. Teresiae; quarto vitam Josephi II. et Leopoldi II. complector, ut eosdem vel locupletissimae bibliothecae suae libris adiungere, vel eorum impressionem1) potenti suo patro­cinio promovere dignetur: quam impressionem gratuitam uni­versitatis Regiae typographia libenter in se recepit. V. Venerabili Capitulo Metropolitano, a cuius singulis in­dividuis de meis erratis et offensionibus veniam humillime peto, domum meam, magnis sumtibus erectam, una cum hortis pleno iure transscribo, primo tamen eius usu Rssmo. D. Petro Klo- busitzki, cuius propensissimam in me voluntatem semper sum expertus, addicto. Quia vero deinceps aliquis ex V. Capitulo commodam ex hac mea collatione habitationem semper obten­turus est; spero, me consequulurum ex eiusdem V. Capituli *) Katona e rendelkezése tárgytalanná lett, mert megérte egész művének kiadá­sát. I. József és III. Károly korának történetét. —Tom. XXXVII., XXXVIII. — 1806-ban; Mária Teréziáét — Tom. XXXIX. — 1809-ben ; II. Józsefét és II. Lipót uralkodásának történetét — Tom. XL. — pedig 1810-ben adta ki „a pesti kir. egyetem“ nyomdájában.

Next

/
Thumbnails
Contents