Hauer Ferenc: Katona István emlékezete - Külön lenyomat a Jézus-társasági kalocsai érseki kath. főgimnázium 1910-11. értesítőjéből (Kalocsa,1911)

III. Katona István történetírói működése és a "Hist. crit. Regn. Hungariae"

68 FÜGGELÉK. A) Declaratio f). gtephani Katona de qualiter acceptando officio bibliothecarii et professoris S. Scripturae Colocae.1) Lecturis salutem a Domino! Multum itineris in historico studio jam emensus et 700 annos historiae patriae fusiori calamo complexus, quum animad­vertissem, ad residuos 200 annos, eadem methodo pertexendos, novis libris opus esse, nec tamen eos ex meo tenui stipendio comparari posse; de hoc subsidio sollicitum Excellentissimus D. Archiepiscopus Colocensis opportune per suum Vicarium Generalem interpellavit, ut amplissimae Colocensis Bibliothecae curam suscipere vellem. Nihil optatius accidere mihi potuit; quod magnum eo subsidium ad prosequendos labores historicos submi­nistrare possit. Hoc igitur argumento potissimum permotus, quod librorum, quos ad continuandum opus meum ex meo stipendio comparare non possem, liberum isthic usum habiturus sim, non tan tum ad bibliothecam curandam, sed etiam ad Sacram Scripturam iuniori clero tradendam ac interpretandam, libenter operam meam addixi, pro stipendio 500 flor. Spero quidem, nullum inde peri­culum amittendorum 500 flor, quos pro remuneratione laborum, annis 25. tradendis in universitate diversis scientiis exantla­torum, perennes ad dies usque vitae meae favor Regius esse voluit, impendere; quum stipendium aliud eum dumtaxat in finem admittam, ut historiam patriae, quam a nullo coactus, sed patriae dumtaxat amore permotus, critico calamo pertractan­dam suscepi, facilius ad calcem ac nostram aetatem perducere possim; si tamen quis esset, qui hunc mihi favorem invideret, hunc palriae bono susceptum laborem impedire vellet; malo >) Ez a levéltári hátirata a kalocsai káptalan alapítvány-kezelői hivatalában 1790. Nro. 25. alatt őrzött eredetinek.

Next

/
Thumbnails
Contents