Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
—62 n-— Strigoniensis legatur,1) et Stephanus Anno 1256. in actis Synodi na- tionalis Strigoniensis, post Praesidem „Benedictum Archi-Episcopum Strigoniensem“ scriptus inveniatur sic : „Stephanus Cardinalis Episcopus Praenestinus.“2) Fuit etiam vitae religiosae fautor et protector. B. Eusebio Canonico Strigoniensi, ut hic in Eremum S. Crucis in Pilis secederet, induisit. Eusebius est fundator Ordinis S. Pauli primi Eremitae.1) Idem Stephanus in monasterio de Ercsi per Tartaros devastato Carthusianis Cistercienses substituit.4) 23. Benedictus II. Anno 1254-1261. Benedictus Colocensem Ecclesiam decennio fere gubernavit tanta laude, ut Bela Rex IY. anno 1252. in literis ad Innocentium IV. directis, quibus Benedicto, post discessum Cardinalis Stephani de Vancha ad Strigoniensem Sedem postulato, confirmationis gratiam ex operari nititur, sic de eo loquatur: „Non in privato sed in publico, non in angulo, sed in tecto est utique collocandus (Benedictus), ut tamquam lucerna super candelabrum posita cunctis luceat in exemplum, et ex suae bonitatis affluentia locupletentur largius universi. In Ecclesia enim Strigoniensi idem constitu- Í tus, tamquam in medio stans omnem suam communicat utilitatem, publice circumquaque. Praeiudi- cium quoque ex translatione ipsius nec Colocensi Ecclesiae, nec cuiquam alteri generatur, cum et dictae Ecclesiae Colocensi, et quibuslibet aliis, idem in Archi-Episcopum Strigoniensem assumtus possit utilius consulere, efficacius prospicere, ac propen- i s i u s provider e.“ 5) Confirmatio petita ob fluctuationem Stephan i Cardinalis primum anno 1254. est data.6) Benedictus Anno 1256. Strigonii Synodum celebravit, cui praeter Suffraganeos Metropolitae Strigoniensis e provincia Colocensi interfuerant, Metropolitana Sede Colocensi vacante, G-allus Episcopus Transsylvaniensis, Vincentius **+------------------------------------------------------—-----------------------------------------------------------------------------------------H-»* C od. Dipl. IV. V. II. p. 214. — 2) Péteri! op. cit. I. p. 87. — 3) Fragmen Panis corvi p. 73. — 4) Cod Dipl. IV. v. II. p. 178. J 5) Péteri! cone. Hung. I. p. 72. — °) Cod. Dipl. IV. v. II. p. 238. 244. i