Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
f"----------------------------------------------------------------------------------------«* —u 60 o-— « 21. Mathias. Ab Anno 1239—1241. Mathias primam pueritiam in aula Regia exegit, iisdemque praeceptoribus usus, quibus Bela Princeps. Quem in iuventute expertus est favorem ac gratiam, ad extremum usque diem constantem obtinuit.1) Anno 1239. iam postulabatur e cathedra Yaciensi, adsunt enim literae Belae Regis de dato III. Calend. Decembr. Anni 1239., quibus confirmationis gratiam petiit a Gregorio IX.2) Bela IV. anno 1239. III. Cal. Octobris in favorem Mathiae ac gloriosorum praecessorum Archi-Episcoporum Strigoniensium induisit, ut infra Castrum Strigoniense civitas Archi-Episcopalis, nunc Aquatica dicta, exstruatur. Dignum quippe existimavit Rex Bela, ut propria urbe gaudeat Antistes illius Ecclesiae „quae locum Primatis in Regno tenere dignoscitur, tam a beata Sede Apostolica, quam a Sancto primo Rege Stephano.“3) Idem Rex Bela IV. oppida Pooh et Födémes Ecclesiae Strigoniensi donavit, omnes- que colonos Archi-Episcopo obnoxios a teloniorum vectigalibus liberos pronunciavit. Mathiam Gregorius IX. ad Concilium Romae Anno 1241. celebrandum, impense invitavit, Metropolitani tamen impendentia a Tartaris pericula domi manere iusserunt. Adfuit interea colluvies Tartarorum. Ad Sajonem fluvium commisso non minus acri, quam cruento praelio, Rex Bela salutem in fuga aegerrime invenit. Caesa nobilitatis Hungaricae magna pars. In ipsa arena fatalis pugnae, aut in oppido Pesztó, Mathias ipse obtruncatus cum Ugolino Co- locensi Archi-Episcopo, Georgio Jaurinensi, Raynaldo Transsylvani- ensi Episcopis, Heradio Archi-Diacono Bácsiensi, Alberto Strigoniensi Sacerdote et aliis quam plurimis Anno 1241. 22. Stephanus II. de Vancha. Episcopus Cardinalis. Ab Anno 1242—1252. Mathiae Archi-Episcopo, a Tartaris occiso, mox successit Stephanus de Vancha, filius Comitis Orbáz antehac Episcopus Vácién sis. Hic 0 Rogerius in carm. mis. Bonfin. Dec. II. L. VIII. — 2) Cod. Dipl. IV. v. I. p. 159. — 3) Cod. Dipl. IV. v. 1. p. 153. $»»---------------------------------------------------------------------------------------