Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
—-H 52 «i*— privatum, gratiis f ruebatur ; Felicianus enim Bélám iuvenem adhuc Principem, coecum, persecutioni obnoxium et exulem hospitio benigne recepit, miraque industria natales Principis celavit. Archi-Epi- scopus constitutus lateri Belae II. frequens adhaesit, consiliisque suis saluberrimis Sacram perinde ac profanam rempublicam servavit.1) Plura existunt Diplomata Belae II, momenti haud mediocris, e quibus haec elucent. Sic 1135. subscripsit Diplomati, quo Fundatio Praepositurae S. Stephani Regis de Bozók, per Lambertum Comitem et Sophiam coniugem positae, confirmatur.2) Eodem anno testem egit Fundationis pro animabus Comitum Obonkus et Iíujár.3) Anno 1137. comitabatur Bélám II. ad Sacrum Montem Pannoniae, eique auctor erat, ut Ecclesiae S. Martini prius incendio deletae, subin instauratae, hac vero occasione reconsecratae, aliquam conferret dotem. Diploma hac occasione editum habet : „Quum me iubente, me praesente re- consecraretur, ab Archi-Episcopo Feliciano aliisque Episcopis ammo- nitus, ut lex sancta iubet Sponsam Dei dotare, eidem Ecclesiae, ad sustentationem fratrum ibidem Deo servientium, contuli eidem Ecclesiae“ etc.4) Eodem Anno 1137. Comes Martinus specifice exposuit Bona, quibus Monasterium S. Petri de Csatár dotare constituit. Haec Fundatio facta est in conventu, praesidente Feliciano, in Insula Stri- goniensi celebrato. Diplomatis initium habet: „Rex Bela inclitus, in conventu Strigoniensi, ubi filio suo Ladislao communi Regni consilio Bosnensem Ducatum dedit, in insula Abbatiae Monialium, ubi Ecclesia S. Mariae, Archi-Episcopo Feliciano praesidente, et ceteris Episcopis praesentibus“ etc.5) Anno sequenti 1138. consummata est Praepositura S. Margarethae de Demes, per Almum Ducem, Belae II. patrem coepta. Literis donationis insertum legimus nomen Feliciani Archi-Episcopi.e) Eodem Anno testis erat metarum possessionum ad S. Martinum spectantium supra Vagam.') Anno 1145. memoratur in Diplomate Grejsae II, quo Rex indulget, ut in Körtvélyes-Mado- csa Monasterium erigatur in honorem S. Nicolai Confessoris.8) Anno 1149. Felicianum adhuc in vivis fuisse testatum facit Diploma Regium, quod impetravit Capitulo suo Colocensis Antistes Miko.ö) *) Schmitth op. cit. p. 58. — *) Cod. Dipl. T. II. p. 62. — 3) Cod. Dipt T. II. p. 86. — Q Cod. Dipl. T. II. p. 87. — s) Cod. Dipl. T. II. p. 88. — 6) Cod. Dipl. T. II. p. 95-108. — 7) Cod. Dipl. T. II. p. 110. — 8) Codex Dipl. T. II. p. 121. — 9) Schmitth. op. cit. p. 62. ex MSS. Hevenesianis.--------------------------------------------------------------------—--------------+»* + >*