Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
I"--------------------------------------------------------------------------------------••ti 48 h— goniensi emtam fuisse terram Luchen in Comitatu Neogradiensi. Ast cum nec antiquitas inscriptionis dictae Synodi demonstrari queat; terram autem Luchen multo tardius, Anno 1251, comparatam fuisse constet1); porro cum Nehemias in Diplomatibus de Annis 1075 et 1077 memoretur: aut duo statuendi sunt Archi-Episcopi nomine Nehemiae insigniti, aut si unus, ille certe ad tempora praeadtactorum Diplomatum relegandus.2) 5. 1) e r s f i. Anno 1067. Regnante in Hungária Salamoné fundata fuit a Comite Petro Abbatia de Zazty Anno 1067. Inter testes fundationis huius post Ducem Magnum, seu Gejzam, et Ducem Ladislaum Regios Principes occurrit „Archi-Episcopus Dersfi.“3) Sunt, qui hunc Archi- Episcopum confundunt cum Desiderio Colocensi Episcopo 4) : ast horum coniecturas Stephanus Katona scite refellit.5) 6. N e h e m i a s. Anno 1075. De Archi-Episcopo Nehemia, ut superius ad historiam Benedicti I. adnotatum est, multa narrat Nicolaus Schmitth, quin tamen asserta sua idoneis confirmaret testibus. Illud certo asseri potest, Nehemi- am 1075. Sedi Metropolitanae Strigoniensi praefectum fuisse; Diploma quippe, quo Gejsa I. Rex Abbatiam S. Benedicti de Gron fundat, sequentibus terminat verbis : „Anno Domini millesimo septuagesimo quinto, Praesente Ladislao Duce, Germano meo Charissimo, Nehemia Archi-Episcopo Strigoniensi existente.“6) Idem Archi-Episcopus lite- ras accepit a S. Gregorio VII. Pontifice, quibus hic ei praecipit, ut Regem electum Ladislaum commonefaciat, quatenus is per idoneos legatos suum animum, suaque consilia et reverentiam erga Sedem 0 Adest originale documentum in Archivo Primatiali. — 2) Pray Specimen Hierarchiáé Hungaricae. Posonii et Cassoviae Anno 1776. P. I. p. 159. 3) Katona Histor. Critica Regum Hungar. Pest. 1779. Tom. II. p. 222. — 4) Pray Spec. Hierarchiáé Hung. Posonii 1777. P. II. p. 4. not. c. — s) Hist. Grit. II. p. 222. et Histor. M. Eccl. Coloc. Colocae 1800. P. I. p. 160. G) Pray Spécim. I. p. 334. **» -------------------------------------------—----------'--------------------—----—7— «