Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

**>­---------------------------------------------------------------------------------h* Î —-n 46 Sebastiano loquitur: t) ,,Eo tempore in monasterio S. Martini erat monachus quidam Sebastianus nomine, cuius probabilis vita et devo­ta in Dei servitio religio habebatur. Hunc Rex venerabilis miro coe­pit amore diligere. Quia quanto quis religiosior, tanto erat ei acce­ptior. Illum ergo ob vitae merita pontificali honore dignum iudicans, regendo Strigoniensi Archi-Episcopatui eum praefecit. At quoniam \ flagellat Deus omnem filium, quem recipit, praedictum Sebastianum, j ad probandam eius patientiam, corporalium oculorum lumine ad tem­pus privavit. Sed ne novellus in fide grex absque pastoris regimine a recti tramitis proposito deviaret, per consensum Romani Pontificis Astricum Colocensem Episcopum in illius locum substituit. Evolutis dein trium annorum curriculis Sebastianus e Dei misericordia recepto lumine, rursum per Apostoliéi consilium suae sedi redditus est. Et Astricus ad suam Ecclesiam videlicet Colocensem cum Pallio rediit.“ Vitam non ultra Annum 1036. produxit. 3. D o m i n i c ii s II. Anno 1037. — i Sublato e vivis B. Sebastiano, Dominicum Metropolitanae Eccle­siae Strigoniensi datum, e Diplomate S. Stephani Regis, quo Abba­tiam SS. Mauritii et Sociorum Martyrum de Beel in sylva Bakony fundavit, discimus. Diploma hoc, quod fundationem et dotationem dictae Abbatiae exhibet, atque iura Abbatis — „ut libere eligatur a monachis illius loci, partis sanioris 5 electus vero a quo voluerit Epi­scopo consecretur, infula quoque et baculo pastorali decoretur, nul­lius Episcopi subiaceat potestati, nisi Strigoniensis tantummodo Ar- chi-Episcopi generali assistat Synodo“ — recenset, sic finit: „Anno Dominicae Incarnationis 1037, Indictione quinta, existentibus Hun­gáriáé Primatibus, Dominico Archi-Episcopo, Modesto Episcopo, Ur- zyo, Chuncio, Tomoyno, Comitibus.“ Dein post Monogramma S. Re­gis haec scripta inveniuntur : „Signum Domini Stephani Regis. Do­minicus Archi-Episcopus Vice-Cancellarius Pater est.“2) 1) Sz. István első magyar király életirata, Hartvik regensburgi püspök szerint. A magyar nemzeti museumban őrzött frankfurti codexből átírta és for­dította Dr. Erdy János, museumi őr. Pesten 1854. 2) Fuxlioffer op. cit. I. p. 102. I **+

Next

/
Thumbnails
Contents