Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*e+ î î n 40 «+ sumtus, Archi-Episcopus Strigoniensis ab Anno 1002 — 1036-um. S. Stephano acceptissimus. d) Beatus Lucas Bánfy, Archi-Episcopus Strigoniensis ab Anno .1158 —1174. Ecclesiam contra Schisma orientale et occiden­tale optato cum effectu defendit, efficaciter etiam apud Stephanum III. Regem, ipsumque Suminum Pontificem in negotio sanandorum, quae Ecclesiae inflicta sunt, vulnerum versabatur. In vitam et mira­cula ejusdem Gregorius Papa IX. Anno 1231-0 inquiri iterato jussit, quo in Diplomate nomine Lucae de Heder vára compellatur. e) Beatus Eusebius Canonicus Strigoniensis, ardore pietatis in Deum et charitate in proximum eminebat. Domus ejus commune pauperum asylum, opemque aut consilium implorantium refugium erat. Depulsis Tartaris Patriam nostram dire devastantibus, Eusebius annuente Stephano de Yancha Archi-Episcopo, primo in Cathedra Strigoniensi Cardinale, Cire. A. 1250-O in solitudinem Pilis secessit, ae­diculam S. Crucis illic (Pilis Sz. Kereszt) erexit, convocatisque ere­mitis S. Pauli coenobiticam Regulam scripsit, quam ab Urbano Papa IV. S. Thoma ab Aquino preces Romae interponente, confirmari petiit. Re in longius tempus protracta, Ordo hic Regulam accepit A. 1308. a Gentile Cardinale, Legato Clementis P. V. quam Joannes XXII. P. corroboravit. /) Venerabilis Marcus Crisinus, Canonicus aeque Strigo­niensis, ad curanda Bona Abbatiae Széplak prope Cassoviam missus, a Rákoczyo, copiarum Bethlenianarum Ductore, in catenas ex odio fidei conjectus et trium dierum inedia maceratus, horrendoque tor­turarum genere excruciatus, tandem 6-a Septemb. Anni 1619. cum duobus e Soc. Jesu obtruncatus est. Pro canonisandis tribus his fidei athletis Petrus Pazmanus Card. Archi-Episcopus, et Optimates Regni Anno jam 1628-0 apud Summum Pontificem egerunt, — processu Anno priore 1855. renovato. g) Beatus Aegidius, ex Ordine S. Francisci in Claustro Stri­goniensi virtutibus clarus obiit, uti et k) Beatus Gallus ex eodem Ordine et eodem in Monasterio vitae sanctitate eluxit, quemadmodum piorum horum Dei servorum „Acta Sanctorum Hungáriáé,“ item „Hungaricae Sanctitatis Indicia“ fusius meminerunt.

Next

/
Thumbnails
Contents