Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

—h 33 m : i recidit, et in locum prioris, ad S. Stephanum Proto-Martyrem dictae, Anno 1778. parochialis effecta est. Binae ejus turres Anno 1780 mu­nificentia cumprimis Josephi Corn, a Batthyán Archi-Episcopi surre- xerunt. Terrae motus Annis 1763. et 1780. observati, nec non ex­undans Annis 1809. 1830. et praesertim 1838. Danubius notabile Ecclesiae huic nocumentum intulerunt. Sede Archi-Episcopi cum Metrop. Capitulo, post diuturnum 277. annorum exilium Tirnavia Strigonium Anno 1820. per Cardinalem Alexandrum a Rudna redu­cto, restaurata, ut usibus interimalis Cathedralis deserviret, ampli­ore Sacrario Capitulari infra Oratorium Archi-Episcopale adaucta, Anno subin 1846. decora pictura sumtibus Josephi Kopáesy Archi- Episcopi exornata fuit, qui pius Princeps Aram quoque majorem ampliari, Tabernaculumque novitus inaurari fecit, Canonicis qui­busdam, Aris lateralibus similem decorem adjicientibus. In Ecclesia hac solennia Divina Archi-Episcopus, Metropolitanum vero Capitu­lum quotidianas preces et quasvis devotiones peragit. 6. Ecclesia S. Crucis cum adnexo PP. Ord. S. Francisci Mo­nasterio e collato per Archi-EpiscopumGeorgium Széchényi fundo ere­cta est. Religiosorum hoc Monasterium cum Ecclesia, posteaquam per Josephum II. haec quidem clausa, illud vero sublatum esset, a piae memoriae Archi-Praesule Alexandro a Rudna, oblata 12,000 fl. summa, ad Fundum Religionis persoluta, comparatum est, atque tem­plum quidem claustrale Primatiali et Capitulari Tabulariis, Claustrum vero Clericis, absolutis theologicis studiis ad curam animarum, ali- ave dioecesana Officia practice formandis, locum praebuit. Anno 1847-0 veteres aedes dirutae, novae vero eductae sunt, quibus Anno 1850. alumni Antiquissimi Seminarii S. Stephani, quod primum in Regno Hungáriáé Anno 1566 opera Nicolai Oláhi Archi-Episcopi Tir- naviae exsurrexit, cum Studio theologico Strigonium translati, illo- cati fuere, quo sic sub oculis Archi-Praesulis educationi eorum, pa­terna cum sollicitudine curandae et dirigendae, melius intendi, ipsi- que solennibus Divinis in Cathedrali Ecclesia agendis intervenire et assistere possint. Domesticis eorumdem usibus Ecclesia quoque aedi contigua, et adusque clausa, nitide adaptata est. 7. Ecclesia B. M. Yirg. in Insula intra parvum Danubium Claustro Sancti-Monialium adsita, in quo Rex Bela II. Anno 1137. Archi-Episcopo Feliciano praesidente, donationem pro Abbatia S. Petri de Csatár firmasse comperitur; Donationales vero Eme­• • 3 ;; **•»-.--------------—----------------------------------------------------------------------

Next

/
Thumbnails
Contents