Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
------------- —■— --------------------------------—■— -----------------------••••* »g — 31 «'*— initio Christianitatis in hoc Regno, neophytos Hungaros struendis, instaurandisque Ecclesiis manum admovisse, historica monumenta perhibent;1) sicubi vero fuerant Ecclesiae: certe Strigonii, utpote in principali Regni sede, Ducis Gejsae domicilio illustri, tales fuisse structas vel restauratas dubitari nequit, ubi tam ipse pro testato suo in vera Evangelii Doctrina apud Hungaros annuncianda studio, quam ejus christiani domestici ad Dei laudes, Sacramentorumque participationem convenire possent. Id certum est I. In Castro Strigoniensi quod, referentibus idipsum in Visitatione Canonica Anni 1397. Praeposito et Canonicis Collég. Ecclesiae S. Stephani Proto-Martyris, totum Dux Gejsa exstruxit, Eccle- siolam, quae jam a Romanis vel Francis aut Slavinis ad Christum conversis aedificata fuerit, a Duce nunc dicto dedicatam fuisse S. Stephano Prot o-M a r t y r i ; in eadem S. Stephanum, prim um Hungarorum Regem, a S. Adalberto Pragensium Episcopo lavacro regenerationis ablutum, locumque, ubi praenuncio S. Stephano Proto- Martyre idem natus est, in Capellam Ecclesiae adsitam conversum exstitisse. Capella haec quam hoc nomine adhuc Belae IV. Regis de Anno 1256-0 Diploma appellat, quamve Capitulares S. Stephani Proto-Martyris Anno 1397-0 exhibebant,per Joannem de Kanizsa Ar- chi-Episcopum ampliata et in Ecclesiam Collegiatam evecta fuit, anno demum 1543-0, Castro viribus Turearum cedere coacto, solo aequata. Haec erat prima omnium Ecclesiarum Strigoniensium, cujus rudera in „Descriptione Castri Strigon.“ a Joanne Máthes deli- neata exhibentur. Altera in Arce Strigoniensi Ecclesia, et quidem Metropolitana inhonorem Divae Dei Genitricis Mariae ac S. Adalberti Episc. et Mart, a S. Rege Stephano excitata, post multas supra attactas vicissitudines, eandem occasione expugnati Praesidii sortem experta est. Quae vero in Basilicae hujus loco ab Augusta Maria Theresia Anno 1771. exstructa est ampla et venusta S. Stephano Regi dicata Ecclesia, dissolvi debuit, ut modernae Basilicae, locum cederet. II. Crescente in dies Fidelium Castrum Strigoniense accolentium multitudine, praeterquam quod cura Regum et Antistitum pietate ’) Benedict. VII. Papa in Epist. ad Gallos et Germanos. Hartvicus in vita S. Steph. j Batthyányi Leg. Ecoles, tom. I. pag. 137. *«+►— £ +**