Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*e»­*»> 26 e« — eodem prominente labore, sculpti Insignis medium coronata major aquila explet, supra quam Tiara Pontificia et claves; ad partem utramque minor cum tribus liliis aquila sistitur, in extremitate de­nique aureum vellus dependet. Superiorem autem basis hujus super­ficiem Infula Pontificalis, Pastorale et truncata Crux dupplicata eleganter exsculpta occupat. Ex nunc descripta monumenti basi in altitudinem duorum pedum 6 pollicum elevatur sarcophagus unam orgiám longus, parvis quatuor marmoreis fulcris incumbens, niti­dissimis caelaturis, inplexas serto rosas exhibentibus ornatus. A si­nistris alatus justae staturae Angelus operculum tumbae quasi ad­hibita vi removens, ipsumque idcirco in adversum latus ruens con­spicitur , dum alter ad medium sarcophagi Angelus defuncto, geni­bus contractis et cubito manus se paululum elevanti, atque inclinato capite sequi devote volenti, expanso brachio viam sursum common­strat. Profecto eximia sculptoris idea, sed neque minoris meriti ex­cellentia artis, et stupenda peritia artificis. Facies Regii Principis, dum viveret, lineamenta fideliter refert; vestes, quibus operiebatur, uti et decorationes, quibus ornabatur, ipsa adeo fimbriarum filamen­ta vivide sistuntur ita, ut ne calamo quidem aut penicillo accurati­us exprimi possent. §■ 14. Catacumbae sub Basilica. Pervestigatis adusque singulis, in et super grandis Basilicae superficie hypocaustis, magnificae jam Cryptae, immenso sane labore j et sumtibus, sed majore adhuc arte e visceribus terrae eductae, ele­gantem structuram, cui quidem in hac extensione et Catacumbarum subdivisione nec Italia quidem, artium haec et cumprimis Archite­cturae magistra similem vidit, perlustremus. Ad imum horizontén) ejusdem, duplici in et extra Basilicam ingressu, per altam portam in ambitu ad Capellas ducente conspicuam, marmoreis 57 gradibus ultra orgiám longis, et luce ab extus per quatuor fenestras in late­ribus Propylaei aptatas collustratis descenditur, quorum una extremi­tas principali muro immissa est, alia vero quadratis 3 pedum pilis, clathris ferreis provisis, sustentatur. Porticus Cryptae, sufficiente per mox dictas semicirculares fenestras luce provisa, 20 fere in longitu­dine 10 in latitudine orgias aequat. Ornatur duabus columnarum

Next

/
Thumbnails
Contents