Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

*H~---------­--*M 13 *+•— + ** 2 et Ujváriensis Castrorum bona e manibus Fisci Regii non parvis cum impensis recipere potuerit. Leopoldus C. Kollonich ad Infulas Strigon. A. 1695. promotus in elucubrando ac ad effectum deducendo reoccupati a Turea Regni administrandi systemate, et Christianus Augustus, ab an. 1707 —1725. Archi-Episcopus velut Caesareus ad Comitia Imperialia Deputatus, eorumque Praeses publicis Euro­pae negotiis occupati, Ecclesiae Strigoniensi, prout cupivissent, pro­spicere non poterant. Emericus dein C. Esterházy post latam in Comitiis 1723. Art. 55. legem, quaAEppi et Capituli sedes ad natale solum reduci jubebatur, de modo illius exequendae per Regiam Majestatem interrogatus praevie Metropolitanum suum Capitulum audivit, quod dum sumtus, qui in erectionem templi, domorumque Strigonii faciendi sunt, calculo praevie subducendos et a sua Maje­state requirendos esse responderet, hoc ipso negotii dilationem im­petravit. Nicolao porro e Coni. Csáky, qui post consummatam Ecclesiae Colocensis aedificationem An. 1751. ad Infulas Strigonien- ses promotus est, easque sexennio duntaxat gessit, alias in minorem Nobilitatem munificentissimo modus haud suppetebat novas easque ampliores aedes sacras excitandi. Franciscus Com. Barkóczy, qui, sumto in Capella Bakácsiana An. 1761. e manibus Archi-Episcopi Viennensis Pallio Archi-Episcopali, et impetrato ab Augusta Maria Theresia, una cum aedibus militaribus, Strigoniensi Castro, opus novae Basilicae maximo cum zelo adgressus est, praemature rescisso vitae filo, rebus humanis post quatuor G-ubernii annos ereptus fuit. Josepho Cardinali e Com. B at t hány i, in sede Archi-Episcopali ab An. 1776 —1799. sedenti, tempora primum Institutis ecclesiasticis nimium adversa, dein bellorum plena animum ad majora hujusmodi molimina addere prorsus non poterant. Archi-Ducem Carolum Ambrosium in sede Archi-Episcopali vidimus tantum, non posse­dimus; tam cito nobis ereptus est, vix enim uno et quod excedit Anno Dioecesi praefuit, 1809-O fatis functus. Haec inter 137 a recu­perato e Turearum manibus Strigonio anni effluxerunt, donec tan­dem, post plurimas restauratas et denuo structas Cathédrales Regni Ecclesias, Strigoniensem feliciore omine anno 1822. aedificare Ale­xandro Rudnay Archi-Episcopo a Domino concessum est.

Next

/
Thumbnails
Contents