Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
E tot Altariis, in vetere Basilica Strigoniensi fundatis, binae tantum aetatem nostram attigerunt, et quidem : I. Altaria S. Petri Apóst., de qua vetus Visitationis Kani- zsaianae, Anno 1397-0 asservatae, mss. id perhibet, quod collatio ejusdem ad Capitulum pertineat; Rectori illius obligatio Missae majori et Vesperis interveniendi, et in ipso Altari Missas ad libitum celebrandi incumbat. Altaria haec domum et Fundum Curiae, ex opposito Montis S. Thomae ab aquilone situatum, possedit. — Altera e priscis supermanens est : II. Altaria S. Luciae Virg. et Mart, quam Anno 1252-0 Archi-Episcopus Stephanus de V a n c h a, pro remedio animae Patris sui Comitis Orbaz, illic sepulti, in porticu Ecclesiae S Adalbert! fundavit, constituto Sacerdote, qui cum ministerio alterius, a se intertenendi, Presbyteri sacra Missae sacrificia illo in altari quo frequentius persolvere teneatur. In Dotem vero illius praedium Urkutja, cum pratis et vineis, a se acquisitis, contulit. Altare hoc Officio Custodis Capituli jam sub Lodomerio Archi-Episcopo (circa Annum 1280-um) adnexum fuit, qui, quotidie Missas ad Fundatoris intentionem celebrare solitus, Decimas vini e promontorio Strigoniensi „Cu- stos-hegy“ dicto, quondam ad Praedium Urkutja spectante, metisque suis distincto, usque ad novissima tempora imperturbate percipiebat §. 6. Eversio Templi. Restat, ut templi vere augusti funestissimam ruinam paucis memoremus. Dum Anno 1526-0 post infelix ad Mohács praelium, Regnum Tyranno Orientis in praedam cessisset, eotum quidem Castrum Strigoniense nondum ei patuit, tametsi usque vicinum praedium Archi-Episcopale Puszta-Maróth, ubi refugium in sylvis quaerentem innumeram Christianorum multitudinem necavit, deferretur. Anno posthac 1529-0 Solimannus Turearum Imperator ad Viennam oppugnandam copias ducens ante Strigonium stitit et Paulum de V á r d a Archi-Episcopum ad castra sua venire coegit, qui tamen e tanto periculo paulo post evadens Ferdinandil. Regis partes sequutus est, castrumque illi tradidit. Anno 1532-0 Ludovicus G-ritti Zápo- lyano et Turcico milite stipatus frustra iterum castrum oppugnabat; sed jam tum domus Canonicorum, extra castrum sitas, se vidisse Ola-