Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
pertigit ad stallum Lectoris, quod tamen 1783. eum Praepositi S. Thomae commutavit; gessit officium Vicarii G-eneralis, dein Episcopi Suffraganei, consecratus Themisciriensis. i* 1804. Ladislaus L. B. Luzsinszkye Capitulo Posoniensi translatus 1768-0, subin Capituli Custos. Explevit munus Vicarii Generalis Archi-Episcopi Strigonii et Tirnaviae, deinde et Suffraganei Episcopi, consecratus ad titulum Ecclesiae Hypponensis. — Pie sicut vixit obdormivit in Domino Tirnaviae 1790. 4-a Novembris. Joannes F i 1 o, Parochus prius in Turoluka, dein Szobotist convertendis Anabaptistis zelose operam impendit, — inde Canonicus Scepusiensis 1764., Strigoniensis autem 1769. nominatus, f 1786. qua Archidiaconus Barsiensis. Lu do vicus L. B. Schvarcer, ex Svecia oriundus, Anno 1770. ad Capitulum Strigoniense introductus, fuit una Parochus Tirnaviensis, 1779. etiam Praepositus M. Nitriensis; his beneficiis Anno 1783. privatus ideo, quod citra datam facultatem e ditionibus Austriacis jam diu abesset; subin tamen 1794. rursus in gratiam receptus, evasit Canonicus Vaciensis. Gabriel Zerdahelyi, e Secretario Officii Vicarialis 1771. Canonicus, deinde et Praepositus S. Stephani PM. et EI. Episcopus Corcolensis, 1780. translatus ad stallum Praepositi M. Vaciensis Capituli, — tandemque Dioecesi Neosoliensi datus Praesul, f 1813. Franciscus Draveczky, absolutis Romae theologicis studiis , erat Parochus in Almás, Comitatu Tornensi, dehinc Scepusiensis, et 1772. Strigoniensis Canonicus, Successive Praepositus S. Ge- orgii, tum Capituli Custos. 4 1802. aetatis 77-o in vivis agens Sanctus appellatus. Edidit utile asceticum opus. — In oppido Strigo- niensi S. Georgii novum templum, et adsitae Parochi aedes illius imprimis sumtibus surrexerunt. Testamenti sui tabulis fundo Emeritorum Parochorum, institutis pauperum Tirnaviae, et surdomu- torum Vaciensi, Xenodochio Budensi, Collegio Scholarum piarum in urbe S. Georgii, Claustris item Ordinis S. Francisci, et S. Ursu- lae Tirnaviensibus singulares et notatu dignas dotes assignavit; residuae vero substantiae suae heredes constituit Ecclesias in bonis Capituli, et Xenodochia in oppidis Strigoniensi S. Thomae, et Benedicti, sub Patronatu Capituli constituta. Nicolaus Konde e Canonico Scepusiensi 1773.Strigoniensis, subin et Archidiaconus Sasváriensis. Erat Vicarius Gener. Archi-