Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
*« M* 2 —*+» 9 n-— E vestibulo, quod sacristiae vices obit, superne exiguo oeco organellum sustentante instructo duae consuetae altitudinis, paulo tamen solidiores januae ad Capellae interiora ducunt. Longitudo ejus 5 org. 3 ped. 5 poli., latitudo vero 4 org. 4 ped. 6 poli, numerat. In- gredienti mox marmorei quatuor arcus in trium org. altitudinem educti, superne caelatis e marmore rosis elegantissime ornati, ab imo horizonte 10 ped. crassi in oculos incidunt, quibus abhinc ad 4 org. altitudinem elevata, superiusque in cavum concamerata, rotunda marmorea Cupula insistit. Arae tumba massivum marmor est, cujus inferiori superficiei prominentes Literae I. H. S. gothico charactere insertae sunt, atque in locum marmoreae cruculae a Tureis expunctae altera e gypso inaurata occasione felicis Strigonium adventus August. Imperatoris et Regis Ap. Francisci Josephidie 2-a Julii 1852-o imposita est. Tres marmorei, quibus ascenditur, gradus perinde illius sunt aetatis, non tamen reliquum Capellae stratum. Intacta quoque a Tureis relicta est ampla e marmore Cararaico super arae tumba tabula, quae in summitate Annunciationem B. Mariae Virginis , paulo infra prominentes quatuor Evangelistas, in extima demum versus Basilicam superficie ipsum pium Fundatorem genu- flexum subtili caelartura et sculptura nitide exhibet. Ipsa adeo candelabra numero quatuor, e flavo aere gravia, ex eadem aetate supersunt. Imago Beatae Virginis supra tabernaculum firmata recentiorisquidem aevi, sed antiquae in Deiparam pietatis et venerationis monumentum est. Traditione fertur, in ligno pictam hanc effigiem, dum arx depulsis Tureis repurgaretur, in fimo inventam, a Barone Geor- gio Maximiliano Schuknecht, S. C. Maj. Generale, Fortalitii et Districtus Strigoniensis Commendante reparatam, pioque cultu honoratam fuisse; qui etiam 1732-0 pie defunctus sub hac Capella primum tumulatus, subin ad catacumbam translatus est. Haec ea Imago est, quae a populo fideli, antiquas Virginis Deiparae Gratias, hoc loco impertiri solitas, pia fide etiamnum exorante, hodiedum devotissime colitur. Posterior arcis Commendans Adamus Erős eandem puro argento obduci curavit. Poscentibus Basilicae structuris Icon haec aliquo tempore annis superioribus ad Sacellum Montis S. Tho- mae, Sancto Proto- Regi Stephano dicatum translata, abinde 1850. Dominica secunda post Pascha, in complurium millium hominum confluxu, Processionem ducente Principe Primate, praesente Metropolitano Capitulo et clero, per Infulatos Abbates ad locum suum, i