Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

sed extra portam Ecclesiae S. Adalberti fuit erecta et dotata per Arfarellum Ferratum Castellanum Strigoniensem. Tres hae postremae Capellae cum Metropolitana Ecclesia sub in­vasione Turearum dirutae sunt et dotem suam, in domibus, vi­neis ac hortis hic Strigonii, aut Budae per pios Fundatores sibi col- latam , jam eotum amiserunt. §• 4. Capella Bakàcsiana. Capella Annunciatae B. Mariae Virginis honori di­cata, Bakácsiana dicta, in meridionali veteris Basilicae Strigoniensis latere erecta, originem suam piissimo Archi-Episcopo et S. R. E. Cardinali Thomae Bakócz de Erdeud debet, qui eandem Annis 1506. et 1507-O posuit. Operis magnificentiam Ursinus Velius in Libro „de bello Pannonico“ celebrat, dum Basilicam S. Adalberti templum vere augustum dicit, praesertim ob sacellum, „sumtu in­denti — verba sunt illius — Thomae Cardinalis conditum, illustre parietibus ex porphyretico lapide, cujus summa laquearia laminis inauratis cum celatura mirabili tectum sustinebant argentatis tegulis conchae instar fabrefactum.“ Vicissitudines easdem subivit, quas Ecclesia Cathedralis, cujus pars integrális erat, in eo tamen felicior, quod, dum ista Anno 1543-0 per Tureas capta et subseque diruta fű­iét, illa ssintegre servata actu supersit. Tempore invasionis Turea­rum his Oratorii instar deservivisse dicitur, quibus Anno 16 83-o de­pulsis, sumtibus Metropolitani Capituli restaurata et divino Cultui denuo consecrata, sacrae suae destinationi reddita est, constituto ibi­dem Anno 1717-0 Sacerdote, Beneficiato dicto, qui sacris ad inten­tionem pii Fundatoris quotidie absolvendis operetur. Sacra haec, prout Poenitentiae quoque et Sanctissimae Eucharistiae Sacramenta a numeroso, etiam ex remotis oris, populo hodiedum devotissime fre­quentantur ; Processiones etiam publicae, ingruente quapiam publi­ca necessitate, ab incolis Strigoniensibus prout et vicinis, ad Capel­lam hanc institui solent. Ad promovendam fidelium, Capellam hanc frequentantium, devotionem pius Fundator a Leone X. Papa per­petuo valituram plenariam Indulgentiam, ad Festum Pentecostes re­strictam, impetravit. Idmodi Indulgentiis Capella haec novissime quo­que , ab Ecclesiam Dei feliciter gubernante P i o Papa IX-o, erga « I 4 1 *n>------------------------------------------------­-------------------------------- "-"M%

Next

/
Thumbnails
Contents