Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
116 «. ecclesiasticis concredebant, ita privati etiam cives non facile alibi, quam coram Sacerdotibus contraherent, testarentur, vel quoquomodo de rebus suis transigerent, eosque idmodi documentorum constituerent et vades et custodes. Quae ut eo cautius expedirentur, facultas eatenus a Regia Majestate pluribus Conventibus, et Capitulis Regni concessa fuit cum collatione Sigillorum, quale Capitulo Strigoniensi duplex Majus et Minus a sui fundatione datum fuisse ad solitas literals privilegiales et simplices expediendas, et Conservatorium quoque pro deponendis talismodi literis in Sacristia Ecclesiae praeexstitisse, Canonici tempore toties memoratae Visitationis Anni 1397 palam testificabantur. — Et vero Capituli Strigon. Sigillum Majus jam de Anno 1141 a Péterfy in Conciliis Ecclesiae Hungar. expressum cernitur. — Instituta haec, regno coaeva, subin legibus quoque publicis regulata, Locorum Credibilium, hoc est fidedignorum nomine insignita fuerunt. His inprimis servatus inter tot convulsiones regni vetustarum litei’arum thesaurus debetur. In tabulario Capituli Stri- goniensis literae privatarum familiarum inde a Seculo XIII. Proto- colla vero authentica expeditionum literalium ab Anno 1551 repe- riuntur. Ad commune Capitularium officium spectabat etiam administratio et dispensatio Piorum Fundorum, quales in Capitulo Strigo- uiensiplures, et nominatim inde a Seculo XVI-o tum per Ecclesiasticos, tum per seculares fundatores depositi,— inque subsidia Ecclesiarum, Cleri curati, et Junioris, Scholarum, pauperum et infirmorum destinati conservantur, et in dies augentur; — non minori solicitudine, quam labore Administratorum, rationes super his Capitulo reddere obstrictorum. In praesenti e membris Metrop. Capituli Strigoniensis seniores in Sacra Sede Primatiali, juniores in Metropolitana judiciis assident, et causas occurrentes pertractant ; bini consecrati Episcopi suffraga- nealia, et bini Vicariorum et Causarum Auditorum generalium munia obeunt, quaterni regunt Cleri Junioris Seminaria Viennae, Pesti- ni, Tirnaviae et Strigonii, et sex alii administrant Pias Fundationes, utpote Solicitaturae Capitularis unus, alter fundi Dioecesani, et huic illatarum particularium fundationum, tertius fundi Emeritorum Parochorum, quartus Cassae fundationalis Joannis Galgóczy condam Praepositi M. Strigon. quintus fundi a Nicolao C. Csáky, aeque gremiali Canonico pro pauperibus, ac denique sextus a Stephano Gosz**+