Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

Ecclesia vetus. §• i. Origo et vicissitudines primaevae Ecclesiae Strigoniensis. Historica veritas est: Gejzam Hungarorum Ducem, priusquam ipsi filius Stephanus nasceretur, fidei christianae veritatem agnovisse, eam publice professum fuisse, praedicatores Doctrinae Christi aliun­de accersivisse et templa struxisse. Nec dubium itaque, etiam in so­lito residentiae Ducis loco, in monte Istrograni (Strigonii) ante na- talitia Stephani Ecclesiam exstitisse, et hanc quidem honoribus S. Stephani Proto-Martyris dedicatam, cum parte ex una con- jux Ducis Sarolta, partui proxima, meruerit in visione ab hoc divo Martyre in eo confirmari: quod nasciturus filius suo nomine saci’o lavacro abluendus, et corona regali decorandus sit ; parte ex altera 1 vero notum esset, a primitiis his christianitatis in arce Strigoniensi S. Proto-Martyrem peculiariter cultum, non ara solum, sed Eccle­sia quoque incessanter gavisum, et subseque Capitulo Collegiato S. Stephani Proto-Martyris de Castro Strigoniensi honoratum esse. Ut I adeo primo-primam Strigonii in arce Ecclesiam Deo, item honoribus Beatissimae Matris Dei Mariae dedicatam, stricte tamen sub invoca­tione S. Stephani Proto-Martyris exstitisse indubium sit. Ast defectu documentorum dubium manet : num in Ecclesia Proto-Martyris, an vero in illa sacra aede, quam S. Rex Stephanus i honoribus S. Adalberti posuerat, quaeve subseque sub titulo In­1*------------------------------T---------------------------------»--------—--------♦»

Next

/
Thumbnails
Contents