Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
Administratore Strigoniensis Archi-Episcopus, impendentia belli gal- lici discrimina, conscriptis conflatisque grandi aere cohortibus, avertere conabatur; dum autem aegris sauciisque militibus peramanter visendis atque solandis vacaret : funesto ipse correptus contagio annos natus 23, menses 10, charitatis victima obiit, sicque amplissimas, quas omnino portendebat spes, immatura eiusdem praecepsque mors elusit. ObiitTatae die 2. mensis Septembris anno 1809. Exuviae eius Strigonii e crypta Ecclesiae S. Ignatii anno 1850, die 27. mensis Augusti in Mausoleum Primatum translatae sunt. Post mortem hujus decem annis carebat Pastore Ecclesia Strigoniensis. 69. Alexander Rndnay S. R. E. Presbyter Cardinalis. Ab Anno 1819 — 1831. Alexander Rudnay a Rudna et Divék-Újfalu. In possessione Nyitra-Szent-Kereszt die 4. Octobris Anno 1760 natus. Superato studiorum cursu e disciplinis Theologicis in Album Doctorum relatus, curae animarum subsidiariam operam in Csaszta et S. Benedicto navavit, successu dein temporis Actuarius officii Vicarialis Tirnavi- ensis, Capellanus in aula Primatis, Secretarius Officii Vicarialis, Parochus Korosensis ac Districtus Nagy-Tapolcsányensis Vice-Archi- Diaconus, Anno 1805 E. M. Strigon. Canonicus, dein Abbas B. M.V. de Kolos, Anno 1808 Consiliarius ad Excelsum Dirigens Regni Di- casterium, et Electus Episcopus Ansariensis, ac una per Districtum Strigoniensem Vicarius et Causarum Auditor Generalis. 1809 Archi- Diaconus Sasváriensis. Consiliarius Aulicus ac ad Excelsam Cancel- lariam Regiam Hungarico - Aulicam Referendarius et Praepositus S. Thomae de Monte Strigoniensi ; tum Anno 1815 Episcopus Trans- sylvaniensis, post quadriennium vero quippe 1819 Archi-Episcopus Strigoniensis, Anno denique 1828 S. R. E. Presbyter Cardinalis. — Primati huic gloria servata est, ut Regis ac Regni desiderio faceret satis, Archi-Episcopalemque Sedem cum Metropolitano Capitulo ab anno 1543 extorrem Strigonium, in ipsis inaugurationis suae Sole- mniis, anno 1820 reduceret, atque inperturbata in Deum fiducia mu- ; nitus, novi Hungarici Sion e vetustis ruderibus excitandi actutum semet accingeret. Grande hoc opus multas inter difficultates coe- j ptum tanto cum fervore tantaque cum pietate ac liberalitate supre— M 102 H—