Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

H —95 e+— celebravit Tirnaviae, in qua famosas propositiones Declarationis, no­mine Cleri Gallicani vulgatae, quibus Summi Pontificis potestas ni­miopere circumscribitur, et inique coarctatur, „tamquam auribus cliristianis absurdas, et plane detestabiles, et schismaticum virus instil­lantes confixit et prohibuit, donec super eis prodierit infallibile Apo- stolicae Sedis oraculum.“ Nonagenario maior Litovicae in Moravia obiit Anno 1685. die 14. Januarii. Corpus apud Cellas Marianas, quas aris et donis, cum viveret, cumulavit, tumulo illatum. Memoria denique digna est epistola eius anno 1675 ad Clementem X. P. mis­sa, in qua haec verba occurrunt : „Quatuor annorum intervallo, in uno Sanctioris meae Dioecesis Strigoniensis tractu, tria supra sexa- ginta hominum millia, varie errantia, ad gregem Christi semet ad- iunxere.“ Q 61. Georgius VII. Szécsényi. Ab Anno 1685—1695. Georgius in oppido Szécseny natus est, ut putatur Anno 1592, e Collegio Pazmaniano Viennensi, quo eum Petrus Pázmány mise­rat, Philosophiae et Theologiae laurea insignis redivit. Apud Sely- lyenses Curionem egit tres non amplius menses, dein Canonicus Stri­goniensis, mox Praepositus Vág-Ujhelyiensis nominatur. Successive Quinque-Ecclesiensis, Weszprimiensis, Jaurinensis Episcopus, tum Archi-Episcopus Colocensis una Administrator Episcopatus Jaurinen­sis. Anno 1681 sacerdotii sui jubilaeum celebravit Viennae in Eccle­sia Universitatis praesente Leopoldo Caesare, Nuncio Apostolico, Hi- spaniarum legato, aliisque primi ordinis ministris. Cum pro San­cto, divite, et docto ab omnibus haberetur, utut iam gran­daevus, 1685. Die 21. Martii Archi-Episcopus Strigoniensis nomina­tur. Inaudita est illa beneficentia, qua Hungaricae Ecclesiae, Caesa­ris aerario, omnique hominum generi opem perpetuo tulit. Antequam Primas esset Jaurini Societati Jesu Collegium e fundamentis erexit et dotavit. Patribus D. Francisci Siimeghiense monasterium aedifi­cavit, et oppidum muro cinxit. Basilicam et propugnaculum Jauri- nense, castella Keszeő et Rákos e ruinis reparavit. Jaurini Semina­J) Conf. Schmitth P. II. p. 151 —163. Péteri! II. p. 440, Katona Hist. Col. II. p. 89. Fehér Codicillus p. 24. +

Next

/
Thumbnails
Contents