Zalka János: Magyarország primásának Arany-áldozata 1859. november 6-kán (1859)

-*% 30 cathedra Principis Apostoloram ad omnes Catholicos Antistites direxit ; audivimus, timuimus, imo contremuerunt omnia ossa nostra. Non enim ignoramus consilia impiorum; qui eversione terreni Principatus Beati Petri ordiuntur opera tenebrarum, et, si dormiret, qui custodit Israel, cum exstinctione ecclesiae Christi finirent. Ne­fanda haec consilia quantopere turbent cor Sanctitatis Vestrae, qualive moerore conficiant, eo magis sentimus, quo amplius Eius­dem teneritudinem, paternumque universo dominico gregi consu­lendi studium perspectum habemus. — Ideo hanc iubilarem quo­que festivitatem non aliter agere possumus, quam ferventissimis precibus orando Principem Pastorum Jesum Christum, ut imperet vento, et mari, naviculam Petri iactanti, consilia impiorum confun­dat, Beatitudini Vestrae tranquillitatem et pacem revehat, detque omnibus nobis, quietam vitam agentibus, glorificare Deum Patrem Omnipotentem. Supplicamus autem Sanctitati Vestrae, ut hanc fili­alis nostrae erga Eandem Sanctitatem Vestram, et Sedem Aposto- licam pietatis et intemeratae adhaesionis contestationem benigne suscipere, nobisque, clero item et populo nobis commisso, aposto- licam benedictionem elargiri dignetur, qui in osculo beatorum pe­dum emorimur. Strigonii in Hungária, die 6-a Novembris, anno Domini 1859. Sanctitatis Vestrae obedi entissimi ac devotissimi filii: Joannes Card. Scitovszky, Primas, Archieppus. Ad alb er tus, A,-Episcopus Agriensis. Josephus, A.-Episcopus Colocensis et Bácsiensis. Alexander St. Sulucz, A.-Episcopus Albaiuliensis. Joannes, Episcopus Veszprimiensis. B a s i 1 i u s, L. B. de Erdélyi, Episcopus Gr. Cath. M.-Vara- dinensis. Augustinus, Episcopus Niíriensis. Alexander Dobra, Episcopus Lugosensis Gr. Cath. Ludovicus, Episcopus Transsylvaniensis. Josephus Georgius, Episcoous Bosnensis et Syrm. Joannes Alexy, Episcopus Gr. Cath. Armenopolitanus seu Szamosujvárensis.

Next

/
Thumbnails
Contents