Pálinkás László: Esztergom XVIII. századi művészeti emlékei (1937)
86 IX. Esztergom, Városi Lvtár. Protoc. Polith. A. 1770. nov. 7. p. 311. Praesentibus Tribunus Plebis, ___ Jacobo Majer... e Senatu exteriori, M urarys item Magistris Andrea Kirkhoffer, Leonardo Schoden et Antonio Hortman, publicato et vernacula lingua etiam interpretato existente, quatenus in hoc merítő Excelsae Camerae Regiae Hungarico-Aulicae genuina informatio submitti valeat, praeprimis adaequatam antiquae Domus Praetoreae con- structionem intrinsecam atque preexistentis status deductionem, sequaciter in reparationem ejusdem praerequisitorium sumptum elaborationem Magistris Murarys unanimi voto visum est concredere; tandem penes acclusionem talismodi deductionis inchoatam Domus Curialis novam restaurationem Excelsae Camerae Regiae Hungarico-Aulicae ex rationibus sequentibus perscri- bendam venire: 1° Quod parietes Antiqui velut crudis tegulis intermisti, ad supportandum novum tectum omnino inhabiles fuérint; 2do Fornices Trabibus duntaxat muniti, superrorum verő cubiculorum pavimentum asseribus tantum fuerit coopertum, adeoque nulla securitas quae- storibus posita, quin imo ex Fornace Domus Praetoreae perustis Trabibus ignis ad fornicem decidens jam in ipso Fornice Merces adusserit; 3t10 Nec Cancellista propriam cancellariam, nec exterior senatus ocea- sione conscriptionis facultatum, aut alio tempore pro renata, concursum eorun- dem requirente, nec deliquentes Cives pro Aresto Civili destinata habuerunt cubicula; 4t0 Gradus, Ambitus caeteraquae structura antiquae Domus Praetoreae potis- simum ex materialibus ligneis costructa, quemadmodum ob antiquitatem jam jam inevitabili ruinar obnoxiae et igni pervia fuerunt, ita etiam igne con- sumptae sunt. Quod denique citra novam Resolutionem et praescitum Excelsae Camerae Regiae Hungarico-Aulicae jam in Mense 7bri inchoatam restaurationem atti- net, Id Nos in praehabito ejusdem Excelsae Camerae Regiae sub dato 27a May Anni 1755 gratioso indultu confisos, ex ratione boni publici, ut nimirum accelerato Aedificio, census Fornicum, a tempore conflagratae Domus Curialis suapte cessans, tanto citius reduci, e contra census pro conducts celebran- darum sessionum aliorumque requisitorum cubiculorum comoditate ex Cassa Domestics solvendus anteriri valeat, admaturare praesupsisse, et cum annutu Exterioris Senatus bona fide, tarn laterales quam transversos fomieum parietes fere ad justam altitudinem prodoctos, imo Arestum Civile sub Fomicem quoque sumptum esse. Eapropter Eadem Excelsa Camera Regia humillime exoranda veniet, quatenus norma sub missae Novae Delineationis, continua- tionem coepti aedificis indulgere, ac pro levandis summis gratiosum assensum impertiri dignaretur quod ipsum Suae Excellentiae quoque Camerae Praesidi perscribendum veniet.