Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

96 MELLÉKLETEK episcopali nostro Strigoniensi non sine misterio collocari, ut ubi beatus Stephanus rex, apostolus Ungarorum originem et vocabulum habuit, illic ex quodam consortio sanctitatis et nominis ulrique redderetur honorificentia specialis. Haec assidue volventes, animo inconcusso tenemus, quod superna clementia voluit et vult ibi per nos de maiori divini cultus misterio provideri, quod et ipsa ecclesia valde pauper, quoties ipsam aspicimus, videtur signis, quodammodo loquentibus indicare. Nostrae itaque atque fidelium saluti prospici­mus, ut ea, quae Christus in cruce sitivit, animarum lucra trac­tamus, dum de veneratione, quae sanctis impenditur, et ad ipsum refertur, qui in ipsis est gloriosus et mirabilis, efficaciter cogitamus. Itaque desiderantes illic divinum cultum augere, per quem crescit devotio, delentur culpae et quaequae salutaria facilius impetrantur ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et honorem gloriosissimae Virginis matrisque sui filii, necnon utriusque Stephani, protomartyris scilicet et confessoris, ac gloriosissimi martyris et pontificis beatissimi Adalberti, patroni nostri, totiusque coelestis curiae, habito saepius trac­tatu, et tandem deliberatione matura cum venerabilibus fratribus nostris, canonicis Strigoniensibus more solito in thesaurario seu sacristia eccle • siae nostrae praefatae capitulariter congregatis, in quo quidem capitulo interfuerunt venerabilis viri, domini Franciscus cantor, Lucas Nitriensis, Michael Zoliensis (Soliensis), Gregorius Hontensis (Huntensis), Jo(h)annes Budensis, Leonardus de Pensauro decre­torum doctor Zagrabiensis archidiaconi, Jo(h)annes praepositus sancti Thomae, Martinus Magnus, Brictius plebanus de Morosio (ma Nagymaros), Petrus de Tirch (Turch), Ant(h)onius de Bingula, Blasius Parous, Thomas de Oduard (ma Udvard), Jo(h)annes de Saxonia, facientes totum capitulum dictae nostrae ecclesiae, cum in praesentia plures non adessent residentes de ministris, qui solemnius et spiritualius divinis faciunt (vacent) obsequiis, necnon de stipendiis eorundem; invocata Spiritus sancti gratia disponimus prout inferius per ordinem declaratur: Primo namque de volun­tate, consensu et assensu dictorum venerabilium fratrum nostrorum statuimus et ordinamus, quod saepedicta ecclesia sancti Stephani protomartyris sit et esse debeat praepositura collegiata et sub nomine praepositi gubernetur, cui praepositurae annectimus et incorporamus canonicatum ecclesiae nostrae Strigoniensis, quem in praesenti dominus Martinus, olim rector seu magister dictae ecclesiae sancti Stephani et quem dominum Martinum nunc ipsius ecclesiae facimus praepositum, obtinet ita quod quicunque de

Next

/
Thumbnails
Contents