Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)
MELLÉKLETEK 117 et ordinationibus, quibus ipse, alii et primi dictae ecclesiae suae canonici ab antiquo instituti fuerant, instituisset, nolens per hoc prouentus et obuentiones eorundem canonicorium minuere, sed magis de bonis suis prout deberet in vita sua ampliare et augmen- tare uolens, adeo et taliter, ut de eiusdem prouentibus et obuen- tionibus dictorum canonicorum ecclesiae suae sine detrimento portionum priorum canonicorum, tanta unicuique canonicorum sic de nouo institutorum sit portio, quantum uidelicet canonicis primitus institutis singulariter cedet portio canonica. Igitur idem praepositus in huiusmodi ampliationem et augmentum prouentuum dictorum canonicorum ecclesiae suae quasdam duas possessiones Tóth Baka et Viuar vocatas in comitatu Hontensi existentes, necnon unam sessionem in oppido Bátth nuncupato in eodem comitatu habito sitam, quam nunc quidem Gabriel judec inhabitaret, quae quidem possessiones et sessio eidem praeposito per magnificum Michaëlem Ország de Gutt dicti regni nostri Hungáriáé palatinum ac quondam Ladislaum filium Petri Cseh de Lewa in mille et quatuordecim florenis auri impignoratae essent honorabilibus uiris Damiano, Michaeli, Ladislao, Nicolao, Jacobo, Andreae, Emerico et Paulo canonicis ecclesiae suae iam dictae pro eisdem mille et quatuordecim florenis auri titulo pignoris tenendam utendam et possidendam dedisset et tradidisset, immo „cedit et tradidit coram nobis nullum ius, nullamque iuris et dominii proprietatem, quod in eidem possessionibus et sessione habuisset, in eosdem canonicos concedendas testimonio presentium mediante. Datum Strigonii feria secunda proxima post festum beati Vrbani papae. Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, regni nostri anno trede- cimo, coronationis uero septimo. (Az esztergami káptalan házi levéltárában, 53. fiók, 4. nyaláb, 3. szám. Papiron, Mátyás király vörös viaszba nyomott ép pecsétjével.)