Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)
110 MELLÉKLETEK Super vigesimo capitulo. Repertum est iuxta prolatum dicti domini prepositi et canonicorum dicte ecclesie nulla iura vel bona ipsius ecclesie esse alienata vel occupata ad scitum eorum prêter quam decem florenos auri de summa XXX. florenorum auri in privilegio dotationis ipsis canonicis provenire debentium de censu plebanatus de Roznaio, quos decem florenos auri dominus noster dominus archiepiscopus dicto plebanatui — ut asserunt — perpetuo relaxavit et iam tribus annis elapsis ipsi canonici dictis decem florenis fuerunt privati, et dicunt, quod prefatus dominus noster archiepiscopus de camera sua ipsos decem florenos auri dare promisisset ipsis canonicis, sed ipsos non receperint. Super vigesimo primo capitulo. Repertum est et ita dixerunt domini prepositus et canonici predicti, quod domus, quas habitant ipsi dominus prepositus et canonici cum orto penes ecclesiam situato, qui ortus solum pertinet ad prepositum, sunt proprie ipsorum prepositi et canonicorum et perpetuo deputate, nec vendi vel alienari possunt et quilibet canonicorum habet unam cameram cum communibus stuBa, cellario et coquina. Super vigesimo secundo capitulo et ultimo. Repertum est omnia altaria dicte ecclesie esse consecrata, que sunt numero IIII"or, et unum aliud in sacristia, et aliud in capella, in qua natus fuit beatus rex Stephanus. Vasa etiam et paramenta ad divinum cultum pro usu dicte ecclesie deputata et calices esse benedicta repertum est. * Sequitur regestrum seu invantarium de omnibus et singulis rebus et bonis mobilibus ecclesie sancti Stephani prothomartiris de castro Strigoniensi ad cultum divinum deputatis in ipsa ecclesia repertis, con- positum et factum per reverendum in Christo patrem dominum Antho-' nium de Ponto dei gratia episcopum Sibinicensem et generalem vicarium reverendissimi in Christo patris et domini domini Johannis miseratione divina archiepiscopi Strigoniensis et apostolice sedis legati, necnon specialem dicte ecclesie visitatorem per ipsum dominum archiepiscopum deputatum. Quod inventarium dictus dominus vicarius et visitator fecit in mei publici notarii ac omnium dicte ecclesie dominorum prepositi et canonicorum presentia de anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, die vigesima octava mensis Augusti. Et primo sequitur inventarium omnium dicte ecclesie librorum.