Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

Duobus modis docetur in Scholis Geographia; primo cum Historia, et Autoribus Classicis ; deinde separatim et sola: si tamen sola esse potest. Praeparatio fit per aliquam Sphaerae armillaris, Globique, si ita licet dicere. Terraquei artificalis ideam, et Tabularum Geographicarum notitiam : discant, et intelligant auditores nomina Cosmographiae Technica. Compertum est saepe felici experimento, pueros primis scientiae istius elementis hoc pacto inescari, et suapte, avideque festinare, ad difficiliora. Pro­ducatur itaque totus Terrarum orbis in conspectum in Globo, vel Planisphaerio contractus, sed divisus in continentem, et maria, partesque principales Europam, Asiam, Africam, et Americam. Ostendantur in Europa Regna, et Imperia: videbunt, quid Hun- gari, Germani, Russi, Turcaeque teneant? Ubi Itali, Hispani Angii, Galli, ceterique Populi, quorum nomina jam audierunt, incolant? desiderabunt nosse Hungáriám. Hic igitur duce Magistro prima peregrinatio est instituenda, et quid quid ad Geographiam pertinet, perlustrandum. — Praeceptores usu edocti non unam ostendunt methodum, per quam Studium Geographicum mirifice allevatur, jucundeque tractatur. Prima est, Tabulas Geographicas suspendere, loca memorabilia signare, et ut animo firmius inhae­reant, in oculis habere, conservareque. Juverit secundo Chartas exponere, in quibus Magister nihil aliud, quam nomina, cursusque fluviorum designavit, et iis in locis, quae Urbes, et Oppida occu­pant, circellos pinxit; quod reliquum est, Discipuli suppleant et nomina locorum adseribant. — Paulo difficilius erit tertium, si nempe Magister Chartas paene vacuas offerat, sola flumina ex­primat, et alias Geographiae partes Adolescentibus ut memoria, phantasiaque eorum tanto magis exerceatur, proferendas relinquat. Quarta ratio est, libera manu delineare situm Provinciae, desi­gnare limites, et formare figuram, deducere fluvios, erigere mon­tes, constituere urbes, totamque Tabulam coloribus distingvere. Hoc modo discent non solum Geographiam, sed etiam Mapparum constructionem. -- Posteaquam Geographiam Provinciae cujusdam comprehenderint, non erit inutile, universam ejus notitiam ad certa capita revocare, et in brevi Tabella compendio repraesentare. Capita vero sunt ista: »Nomen, et ejus origo, insigniaque Provin­ciae, situs Geographicus, et terminus, magnitudo, et divisio, lacus, fluvii, insulae, montes, soli natura, dotes, defectus, productaque beneficia, clima, et aeris temperies, urbes, et loca praecipua, in­colae, eorumque numerus, potentia, ingenium, mores, characteres, lingua, religio, scientiae, artes, militia, commercia, forma regi­minis, conversiones memorabiles, monetae. Piis, et similibus cogi­tationibus exercetur, confirmaturque memoria, et vis imaginandi, ostenditurque : Geographiam hoc modo tractatam esse scientiarum Eu cyclopaediam. — 54 —

Next

/
Thumbnails
Contents