Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1863

4 „Sacratissima Caesareo Regia Majestas etc. ! In Archiepiscopali oppido Érsekújvár Cottui Nittriensi ingremiato olim validissimo propugnaculo munito, Privilegiisque divi quondam Imperatoris et Regis Leopoldi Magni pro meritis suis conspicuo, numero incolarum de die in diem crescente, Concives nostri plus sim­plici vice infrascriptum Magistratum interpellaverunt, sollicitaveruntque, quatenus ad praeexis­tentes jam in oppido duas Classes Scholarum Trivialium, et primam Grammatices Classem, seu majorem parvam, non secus scliolam puellarem adhuc tres Grammatices classes, seu ita dictum Gvmnasiuni minus inducendi, erigendique Altissimum Indultum impetrare adniteretur; tum ideo igitur, cum vero quod felicitas ab illuminatione intellectus, cordisque nobilitatione imprimis dependeat; id vero absque educatione, et institutione obtineri nequeat: benigno in omnes Clementiae Regiae Throno aft'usi humillime supplicamus, quatenus ad praeexistentem in oppido nostro praeter Triviales Scholas primam Grammatices classem, tres reliquas etiam ejusdem Grammatices classes, seu Gymnasium minus, ut dici amat, inducendi Benignum In­dultum impertiri dignaretur ; nam 1. Per inducendum in oppido nostro Gymnasium Concivibus et Coincolis nostris te­nuioruni etiam facultatum filios suos amplius erudiri, curandi et qualificandi, nobis vero subin literates magis, ac cultiores pro mimiis in Magistratu e Concivibus nostris applicandi certa occasio praebenda sit, pro cujusmodi liactenus ob defectum literatorum Concivium nostrorum passim peregrinos applicare cogebamur. Simul autem Gymnasium minus vehiculum foret, illos etiam, qui emensis Grammati­ces Classibus olim forte ad manufacturas, et opificia animum adjecerint, ad politiorem morali­tatem, et cultiorem civilitatem adducendi ; quod 2. In majoris extensionis Cottu Nittriensi solum antelatum ferme oppidum nostrum foret, in quo pro totius ejusdem Cottus, quin et Trenchiniensis, atque in parte Barsiensis quo­que pube et iuvenibus Idioma Hungaricum condiscendi occasio adesset; quod 3. Rememoratum oppidum velut commodissimo loco positum circumquaque situatorum Locoruni juvenum institutioni deserviret tanto magis, quod praeter principaliter Idioma Hun­garicum condiscendi, victus eorundem ob levitatem pretii victualium minoris veniret longe, ac in circumviciniis urbibus ; quod 4. Quemadmodum liactenus erectionem, instructionem et conservationeni; Docentium item in Trivialibus Scbolis nec non prima Grammatices Classe, ex ordinariis oppidi nostri olim per piae Remmiscentiae Archiepiscopos largiter collatis proventibus supportavimus, ita ex iisdem proventibus penes fülelem, ac solertem eorundem administrationem in inducendo Gvmnasio minore quoque Docentium solutionem supportaturi sumus ita : ut non solum in Al­tissimum Aerarium Regium, aut Fundum Studiorum, sed neque in Concives nostros ullum onus exinde redundaturum sit, in cujus nexu, jani etiam cum Patre Provinciali Franciscanorum Provinciáé Marianae praeliminarem pro nostri directione sub •. humillime subnexam Conventio­nem inire tentavimus ; quod 5. Scliolae eum in finem erigantur, instituanturque, ut pietas, bonae artes, fidelitas erga Regem et Regnum incrementa capiat, juvenilis in spem publicam educetur. Etc. Érsek­újvár die 30. Julii 1832." Mely legal ázatosb kérelemre azonban részint a gymnasiumnál alkalmazandó tanárok díjazására megkívántató biztos alaptőkének hiánya, részint a megyében s a vidéken létező tan­intézetek elégséges létszáma miatt a felállítandó intézetnek hiányt — mint kifejezve van — nem pótló létesítése legfelsőbb helyen meghallgatást nem nyert. Nem nyugodott azonban a városi polgárság. S lehető gyorsan előteremteni igyeke­zett egy alaptőkét, melynek előmutatása mellett felső helyen ujolag folyamodhassák. Általános adakozásra szólittatott fel a helybeli polgárság; s a felszólításra maradandó

Next

/
Thumbnails
Contents