H. Koller: Ergänzungsband 4. Das Reichsregister König Albrechts II. (1955)

Text

72 de tua itaque fida legalitatis constancia et circumspectionis industria plenarie presumentes te in nostrum et cancellarie nostre Romane regie prothonotarium et secretarium graciose prefecimus et creavimus ac sponte nostroque motu proprio tenore presentium auctoritate Romana regia pro- vidé ac deliberate facimus et creamus teque aliorum nostrorum cancellarie et aule nostre regalis prothonotariorum et secretariorum nostrorum cetui et numero ex certa nostra sciencia liberaliter aggregamus volentes et hoc tibi nostro speciali induito concedentes, ut omnibus et singulis honoribus privilegiis graciis libertatibus induitis utilitatibus commodis immunitati­bus et exempcionibus, quibus ceteri nostri prothonotarii et secretarii de iure vel consuetudine fruuntur et gaudent, gaudeas ubique locorum et fru- aris, mandamus igitur tenore presencium universis et singulis principibus comitibus baronibus nobilibus militibus clientibus officialibus ceterisque nostris et imperii sacri subditis et fidelibus, ad quos spectat, ut te ad predicta recipiant et admittant et pro tali habeant atque gerant, et dum ad eos perveneris, benigne suscipiant et favorabili pertractent honore. Tu autem in premisso officio fideliter sollicite ac prudenter te geras, prout hattenus fecisti et in nostris prestitisti a) manibus debitum iuramentum, quod in nostre maiestatis conspectu merito valeas commendari ac de bono in melius proficisti. Presencium etc., sub minori. Datum Präge, anno domini 1438, die sexta mensis iulii regnorum nostrorum anno primo. Rex Marquardus H38 Juli 3, Prag. ' 75 Fg. Albrecht ernennt Dietrich Ebbracht zum Protonotar. RRM: fol. 15r. Red.: Lichnowsky-Birk 5, n. 3960. Mit dieser Urkunde begann Johannes Richter am 2. Dezember in Breslau den 2. Teil des RRM anzulegen. Siehe Einleitung, S. 17. Prothonotariatus Theoderici Ebbracht b). Albertus dei gracia Roman(orum) rex semper augustus ac Hungarie Boemie Dalmacie Croacie etc. rex et dux Austrie notumfacimus etc.: Satis credimus fastigia nostri honoris extollere, si ad regie potestatis negocia consiliis utique promovenda non casibus viros ydoneos nostris officiis coaptamus, ut sic eorum probitas laudata non algeat, sed magis virtutum conamine effectus operis titulo correspondent, dum sila sunt nomina fasci­bus intitulata magnificis. Et inde mentis nostre tranquillitas non vacillet sed secure quiescat, dum latera nostra prospicimus providis decorata mini­stris, in quorum possumus meritis caput nostrum tutius reclinare. In hoc * 2 a) c vor manibus durchgestrichen. b) Rechts oben in der Ecke von Johannes Richter vermerkt: In Wratislauia 2. die decembris incepi in illo registro.

Next

/
Thumbnails
Contents