Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/2. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1951)

V. Rechts-, Verfassungs- und Wirtschaftsgeschichte - 57. Johannes Baur (Brixen): Die Brixner Synode von 1318 in ihrer liturgiegeschichtlichen Bedeutung

Die Brixner Synode von 1318 in ihrer liturgiegeschichtlichen Bedeutung. 129 Cap. 24 Cap. 25 Cap. 26 Cap. 27 Cap. 28 f. 10' Cap. 29 Cap. 30 Cap. 31 Cap. 32 Nullus plebanus placitum Christianitatis habeat nisi presente archidyacono vel decano vel utroque. Nullus clericus altare thurificaturus accedat sine sarrochio aut superpellicio aut cappa non manicata sive chorali. Ut nequaquam Dominicum corpus dispensetur super corporali nisi adiuncta patena propter fragmenta, que discerni non possunt in corporali sicut in patena. Quia si Dominus precepit colligi fragmenta de communi pane, quanto magis de pane vite, quod est sacramentum ewkaristie. Mulieres iuvencule non faciant peregrinacionem vel karrinam extra suam parochiam, nisi habeant maritos comites vie sue vel alias personas non suspectas. Item volumus, quod sacerdos confessionem audiens in publico sedeat, ut a circumstantibus videri possit. Item volumus, ut in preparacione calicis tres gutte aque vino apponantur et cum vino acetoso vel noviter de uva depresso nunquam celebretur. Si clericus vel alia religiosa persona capiatur, statim per totum decanatum in qua (!) detinetur, cessent divina//ita quod nec campane pulsentur, donec liberetur. In eo autem loco vel castro, ubi detentus fuerit et ubi malefactores habitaverint, divina non fiant, eciam postquam dimissus fuerit, donec plene satisfaciant et cum litteris dyocesani Episcopi Romam venientes beneficium inpetrent absolucionis. Item ex concilio lateranensi: Medicus vocatus ad infirmum ante omnia consulat infirmo, ut sacerdotem vocet et de salute sue anime tractet, cum magis amplecti debeat salus anime quam corporis et propter sanitatem corporis nichil consulat medicus quod animam ledat x). Item nullus laycus de mortuariis vel de aliis oblacionibus fidelium, que ad ecclesiam deferuntur, vel eciam de aliis rebus ad ecclesiam pertinentibus aliquid usurpare audeat vel statuere sine voluntate plebani* 2). Item ex concilio lateranensi: Advocati ecclesiarum tantum antiquam debent accipere iusticiam; si ultra aliquid acceperint, divinis carere debent et sepultura, ita, quod nec in aliquo claustro vel alio loco religioso sepeliantur, donec satisfactum fuerit ecclesiis, quas leserunt. Et si aliquis eorum, qui feudum habent vel beneficium vel aliquod officium habet ab ecclesia, aliquem ecclesie rectorem vel clericum alium ipsius ecclesie vel religiosam personam per se vel per alios occidere vel mutilare ausu nefario presumpserit, ille privari debet iure suo vel officio vel feudo vel beneficio, quod habet ab ecclesia. Nullus de posteritate sua usque ad quartam generacionem assumi debet in clericatum nec in regularibus domibus alicuius prelacionis assequatur honorem 3). Item ex concilio lateranensi: ante sentenciam non est appellandum, nisi causa racionabilis exprimatur. Debet enim, qui appellare vult, dicere causam racionabilem, propter quam appellet; aliter non teneat appellacio. Si sic racionabilem causam assignet, superior de illa cognoscet et, si invenerit appellacionem minus iustam, remittet eum ad prioris iudicis examen; condempnatur in expensis, quas propter talem appellacionem probabit advers;xrios se fecisse 4). q Can. 29 ist nur eine sinngemäße Wiedergabe des e. 22 aus dem Lateran. IV. (Mansi, 1. c. XXII, 1010). 2) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 44 (Mansi, 1. c. XXII, 1027). 3) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 45 (Mansi, 1. c. XXII, 1030). 4) Sinngemäß aus dem Lateran. IV., c. 35 (Mansi, 1. c. XXII, 1022). 9 Festschrift, II. Band.

Next

/
Thumbnails
Contents