Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)

IV. Quellen und Quellenkunde - 36. Plans Kramer (Innsbruck): Agostino Patrizzis Beschreibung der Reise des Kardinallegaten Francesco Piccolomini zum Christen tag in Regensburg 1471

Patrizzis Beschreibung der Reise des Kardinallegaten Francesco Piccolomini 563 Burgunderkriegen im Ausland genossen, ersehen wir auch aus dem Werke Patrizzis 1). Die Gesandtschaft mußte zu ihrem Mißgeschicke gerade im Dezember 1471 den Vierwaldstätter­see2), den Gotthardpaß 3) und hierauf den See von Lugano4) überqueren und die begreifliche q Patrizzi: Suicenses enim, quamvis Alpes et montuosa incolant loca, divitiis tamen affluunt, tum propter libertatem-sui namque ipsius iuris sunt-tum etiam propter vicinitatem Italie, in qua assiduo merca­turam exercent; additur etiam longa pax; agrum, si quidem habent, inaccessum intactumque hostili violentia; commutant cum Italis equos et boves, quorum valde habundant, et vinum aliaque sibi oportuna accipiunt. — Circa medium a sinistris villa est Suiscera a), unde Suicensium gens nomen assumpsit. Ii enim omni excusso Austrialium iugo in libertatem se vendicarunt, quos secuti vicini populi inita societate, sicut olim in Graecia Acheorum Etholorumque, Suicenses appellati sunt. Tres inter eos civitates principatum tenent. Lucernenses, Suricenses *’), Bernenses, apud has concilia fiunt creanturque magistratus. Educunt ad bellum, si, quando ingruit necessitas, centum milia militum pugnacissimorum °), quibus capitale sit e prelio aufugisse. Horum societas ante annos 150 inita perseverat ad hoc tempus inviolata augeturque in dies. “) Schwyz. b) Schwyzer. c) Die Zahl von 100.000 Schweizer Streitern dürfte für das 15. Jahrhundert übertrieben sein. 2) Patrizzi: Lucernenses benigne nos exceperunt et, cum postridie lacus nobis enavigandus esset, summa diligentia compararunt oportunas naves. Hoc ultimum fuit oppidum in Germania, ad quod divertimus . . . Lucerna digressi lacum feliciter pernavigavimus. Integra diei navigatione protenditur, si quidem longitudine milibus passum circiter XXX, latitudine vero raro ad duo milia extenditur, nisi qua circa medium in modum crucis hinc inde diffunditur profundissimus inportuosus et in morem fluminis tortuosus cingitur undique altissimis precipitibusque scopulis et ideo naufragiis obnoxius. 3) Patrizzi: Regio Urania11) dicitur et villis ac populo habundat. Postera luce, que pridie nonas decembris fuit, continuato per imam vallem itinere, ubi passus quinque milia, peregrinus conversi ad dex teram alpes, qua Ruinus b) princeps ruit, scandere cepimus; oritur hic fluvius in summo alpium iugo et inter alias confragosasque rupes decuerit ad unam vallem; hunc igitur adverso cursu secuti propter asperitatem vie difficulter progrediebamur; erat sane iter perarduum, saxosum et arctum inter latera montium et ipsas amnis ripas vix singulis equis patens. Verum cum iam ad medium itineris pervenissemus et iam omnia antiqua nive albescerent, raro enim nive carent he alpes, ecce subbito obnubilato celo nives alie frequentes cadere ceperunt, quas frigidus boreas et molestus in hominum hora convertebat. Addebatur hinc difficultati, quod per altissimos arctosque pontes et materia iam putrescente confectos sepe pertranse- undus erat amnis, unde si quis decidisset, nulla esset speranda salus, sed nullum fuit discrimen vento temperandum; ad pontes enim et precipitia saxa ex equis desilientes caute lentoque gradu incedebamus, ventus vero, ut invalescebat, ita in faciem constipabant nives, ut vix respirare liceret; quin et ipsa iumenta nivium plagas in oculos non ferens, obvertebant capita, et quod pernitiosissimum erat, vis venti nivium cumulos arripiens ita confundebat obturabatque iter, ut nisi quorumdam incolarum opera, quos duces itineris habebamus, dolabris sedulo apertum fuisset, cum adventante nocte neque progredi neque regredi liceret omnino esset. Per eundem et iumentis quidem ita difficilis fuit ascensus, ut a plerisque ligamina abscindere et sarcinas inter nives relinquere oportuerit. Planities est inter summos montes longitudine circiter XX- quatuordecim stadiorum, latitudine paulo minori; eam intersecat Ruinus fluvius habitaturque pluribus villis; nomen est Ursaria °). Huc tandem se gelu rigidi ac semivivi pervenimus ad multam noctem et in villa pernoctavimus, queHuspendal ') appellatur. Incole loci convenientes legatum benigne susceperunt, opem auxiliumque pollici ad transcendendum qui restabat montem; reliquus enim erat Gottardus mons a sacello divi Gottardi, quod in summo est nominatus, altitudine quidem passuum quinque milia, sed mirum in modum arduus et asper. Legatus, ubi eis gratias egit, interrogat, an sequenti die tuto possit iter haberi, illi, postquam inter se consultarunt, respondent: tempus satis asperum sibi videri, non tamen recte posse iud icar i ante auroram; si oriente luce serenius esset, posse tuto iter haberi; sin vero flaret aquilo, pernitiosum futurum transitum; expectandum igitur lucem et pro aeris qualitate agendum; illuscescente die, cum per totam noctem nives quamvis lente cecidissent et ventus adhuc spiraret, iudicaverunt incole non esse transeundum. Altero die, cum iam omnia, que in versorio erant, consump­sissemus et aer tranquillus ac serenus esset, hoc ordine iter sumus aggressi: precedebant primi tres itineris duces contibus pervestigantes semitas; vie enim penitus confuderat iter, et si quis a consueto tramite aberrasset, in profundissimas submersus fuisset nives. Hos sequebantur boves quattuor, qui onusta plaustra sine rotis trahebant, ut viam cernerent, tum stabularii servi equos ad manus ducentes, deinde reliqua familia, quisque equum suum freno trahens, nemo enim tota die equo est usus propter periculum; legatus vero, episcopus Aprutinus e) et pleri que alii minus robusti aut delicatiores super plaustra trahebantur; atque hoc modo longo ordine ad montis cacumen pervenimus; ibi planities est mille circiter passuum et in extremitate sacellum et alie due domuncule; hincque descensus est admodum preceps ad Egyrolum ‘)

Next

/
Thumbnails
Contents