Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)

IV. Quellen und Quellenkunde - 21. Ivan Dujcev (Sofia): Die „Responsa Nicolai I papae ad consulta Bulgarorum“ als Quelle für die bulgarische Geschichte

352 Dujíev, C. 10: De his, qui ecclesiam quidem intrant nec tamen facta oblatione communicant (R. 9 = P. 573, 27—28). C. 11: Nosse cupitis, si liceat alicui sabbato vel dominico die laborationem aliquam exercere (R. 10=P. 574, 1—2). C. 12: In quorum apostolorum vel martyrum sive confessorum atque virginum diebus festis a labore terreno recedere debeatis, inquiritis (R. 11=P. 574, 26—27). C. 13: Quod interrogatis, utrum liceat in festivitatibus sanctorum iudicium peragi (R. 12 = P. 574, 41—42). C. 14: Utrum eadem die debeat homo, si dignus fuerit, ad mortem iudicari (R. 12 = P. 574, 42). C. 15: Inter quaestiones vero et consulta leges vos mundanas postulare perhibetis (R. 13 = P. 575, 10—11). C. 16: Praeterea indicatis, quod quidam Graecus mentiens fateretur se presbyterum esse, cum non esset, ac per hoc plurimos in vestra patria baptizasset. Cum ergo vos inspiratione Dei cognovissetis, quod non esset presbyter, iudicaveritis, ut amitteret aures et nares et acerrimis verberibus caederetur et ex vestra patria pelleretur . . . Porro interrogatis, utrum homines illi, qui hoc ab illo baptisma receperunt, Christiani sint an iterum baptizari debeant (R. 14 = P. 575, 16—19; R. 15 = P. 575, 36—37). C. 17: Vos, qui sic personam illam iudicastis, investigatis, si debeatis hinc paenitentiam agere (R. 16 = P. 576, 20—21). C. 18: Igitur referentes, qualiter divina clementia Christianam religionem perceperitis qualiterque populum vestrum baptizari omnem feceritis, qualiter autem illi, postquam baptizati fuerunt, insurrexerint unanimiter cum magna ferocitate contra vos, dicentes non bonam vos eis legem tradidisse, volentes etiam vos occidere et regem alium constituere, et qualiter vos divina cooperante potentia adversus eos praeparati a maximo usque ad modicum superaveritis et manibus vestris detentos habueritis qualiterque omnes primates eorum atque maiores cum omni prole sua gladio fuerint interempti, mediocres vero seu minores nihil mali pertulerint: de his nosse desideratis, qui vita privati sunt, utrum ex illis peccatum habeatis (R. 17 = P. 577, 1—9). C. 19: Scire vos velle significatis, quid de his, qui legem Christianam respuunt, agere debeatis (R. 18 = P. 577, 39—40). C. 20: Quid iure de his faciendum sit, qui ad occidendum regem insurrexerint (R. 19 = P. 578, 37—38). C. 21: Quid de homine libero iudicandum sit, qui de patria sua fuga lapsus fuerit, si comprehendatur (R. 20 = P. 579, 1—2). C. 22: Si servus a domino fugiens recesserit, si comprehensus fuerit (R. 21 = P. 579,12—13). C. 23: Circa hos, qui, quando ad pugnam contra hostes proceditis, fugam arripiunt (R. 22 = P. 579, 21—22). C. 24: De his, quibus iussum est contra hostes progredi et iussioni parere contempnunt (R. 23 = P. 579, 23—24). C. 25: Quid parricida, id est qui patrem vel matrem occidit . .. pati debeat (R. 24 = P. 579, 25—26). C. 26: Quid .. . etiam qui fratrem aut sororem interficit, pati debeat (R. 24 = P. 579, 25—26). C. 27: Consuetudinis esse patriae vestrae perhibetis semper custodes inter patriam vestram et aliorum iuxta terminos invigilare; et si servus aut liber per eandem custodiam quocumque modo fugerit, sine omni intermissione custodes pro eo interimuntur. Deinde percontamini, quid nos hinc iudicemus (R. 25 = P. 579, 29—32).

Next

/
Thumbnails
Contents