Egyháztörténeti Szemle 8. (2007)

2007 / 2. szám - DOKUMENTUM - Nagy Gábor: "Illi victoriam canunt, nos tristes revertimur" (adalék 1598 tavaszának váradi eseményeihez)

Adalék 1598 tavaszának váradi eseményeihez 197 DOKUMENTUMOK I. A május 17-én kelt jelentés [Külzet:] Illustrissimis, reverendisimo ac magnifico dominis Stephano Szuhay, episcopo Vaciensi et Nicolao Istvanffy per Hungáriám vicepala- tino etc. sacrae caesareaeque maiestatis consiliariis et in Transylvania lega­tis etc. dominis nobis observandissimis cito cito cito Albae [más kézzel: B] Reverendissime ac magnifice domini, domini nobis observandis simi, ser­vitiorum commendationem Dominus Pezzen omnino non venit, literae quoque reverendissimae ac magnificae dominationum vestrarum ad ipsum scriptae ex Szakmar repor­tatae sunt. Nam ipse dominus Pecz inde iam triduo ante discesserat. Ad nos etiam scriptae, in quibus, ne sine domino Peczio Varadinum venire­mus, reverendissima ac magnifica dominationes vestrae committebant, in ipso Varadiensi campo, quando iam cum militibus, qui nobis obviam venerant, locuti etiam fueramus, redditae sunt. Propterea nobis reverti integrum non fuit. Excepti fuimus honorifice die Iovis. Sed heri tota mul­titudo armata in arcem ad audientiam confluxerat. Auditi sumus cum silencio reverenter. Responsum dilatum est ad crastinum. Quod quale sit futurum, Deus novit. Nam stulta haec furiosa et stolida plebs ita in catho­licos concitata est, ut similem furorem aetas nostra nunquam viderit. Heri quoque, dum ad audientiam convenerunt omnes ordines, ad octo millia hominum cum fustibus et gladiis armatorum concurrisse dicuntur, plena erant pallacia, area arcis, pontes. Quos tamen nos, quia eramus intra pa­rietes, non potuimus videre. Iam expectamus resolutionem qualem | j cunque, qua accepta statim Albam redibimus. Dum haec scribimus, hac hora die Dominica ante prandium hora decima militaris ordo petita ho­neste audientia venit in arcem et per oratorem, qui erat Franciscus Martai haec proposuit. Primo, si sua maiestas restantia debita in tota plenaria, quae ipsis serenissimus Sigismundus debet, non exolverit, ipsi stipendium suae maiestatis nulla ratione acceptaturos. Secundo propter summam omnium return inopiam solitum quoque stipendium per novum princi­pem augeri sibi [ - ]67 postulant. Tertio, ab hac hora nolle esse sub vinculo suae maiestatis neque sub clava et imperio capitanei, neque velle ut in posterum capitaneus ipsis in quacunque necessitate amplius imperaret, cum protestatione omnes adamarunt Nekünk immár ez ora tol fogva Capitani uram ne paranchiollion. Hoc excepto quod fidelitatem cum cae­67 Kb. hét betűből álló szó, nem tudtam kiolvasni.

Next

/
Thumbnails
Contents