Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)
2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez
Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez 83 quia mansi in partibus circumvicinis Tureae tributariis, cum assidua communicatione personarum et missionariorum illius diecesis Vacciensis. [fol. 980v.] Ad 2um. Audivi, quod non sit aliquod templum catholicorum, nisi forte aliquod pro acatholicis, qui sunt in magno numero. Ex scientia ut supra. Ad 3um. Vacciensis Ecclesia est subiecta seu suffraganea archiepisco- po Strigoniensi, cuius synodo vidi Vacciensem intervenientem, et scio ex historiis et consuetudine. Ad 4um. Non sunt in dicta civitate sive oppido canonicatus, dignitates, beneficia, nec beneficiati, nec redditus. Scio ex occasionibus ut supra. Ad 5ura. In tota diecesi cura animarum exercetur per duodecim circiter parochos, qui habent proprias ecclesias publicas cum redditibus sufficientibus ad substentationem parcam, et ianuis apertis administrant sacramenta et verbum Dei. Sunt autem etiam aliqui, qui appellantur licentiati approbati a synodo provinciali, quibus uxores habentibus permittitur, ut baptizzent, assistant matrimoniis illa denunciando, sepeliant, festa annuncient, et libros sacros ac conciones legant, instruant et pro necessariis sacramentis ducant fideles ad parochos, sicuti etiam ab eis baptizatos, ut chrismate inungantur a parocho, et pro tota diecesi est etiam deputatus vicarius episcopi, et manet apud unum ex illis parochis principaliorem, scio ut supra. Ad 6. Dictae ecclesiae parochiales sunt sufficienter instructae sacro supellectili, cum choro, campanile, campanis et caemeterio. Supellex autem pro pontificalibus non est nec admitteretur. Ad 7um. Non audivi, quod in dictis ecclesiis sint reliquiae aliquae speciales. Ad 8um. Non est aliqua domus pro episcopi habitatione. Scio ut supra. Ad 9um. Episcopus Vacciensis ad praesens potest percipere circa mille aureos sive ungaricos annuos scilicet tria millia florenorum germa- nicorum, provenientes a decimis et aliquibus datiis, quae adhuc non impediuntur a Turea, et solvuntur a pagis, qui vere cognoscunt episcopum tamquam [fol. 981 v.] eorum principem temporalem, sicuti esset etiam in Vaccio semper ac recupererarentur, et sunt absque ulla pensione, quae scio ut supra dixi, quia mansi in vicinia, et per missionaries Societatis mecum viventes et multos alios euntes et redeuntes sum satis informatus de iis, quae depono. Ad 10. Dixi, quod in illa civitate non sit ecclesia parochialis, nec collegiata, nec monasterium, nec confraternitas, nec hospitale aut quid simile, sed solum duodecim ecclesiae parochiales cum fontibus baptisma- libus in tota diaecesi. Ad 11. Diecesis Vacciensis tam in longum, quam in latum extenditur ad quatuor vel quinque miliaria seu leucas germanicas circiter. Nullus autem locus principalis in eo nominatur. Ad 12. In seminario generali Tyrnaviae pro Hungária solent esse quatuor circiter alumni pro diaecesi Vaccensi, scio, quia ibi fui ut supra.