Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

80 Egyháztörténeti Szemle 11/2 (2001) obitum ipsorum, vei ob promotionem ad digniores ecclesias confirmati­onem a Sancta Sede apostolicam non obtinuerunt, et ultimus,80 qui fue­runt nominati, fuit quondam Franciscus Szentgeorgii, qui ante aliquot menses obiit in Transylvania.81 Quibus habitis fuit dimissus, et imposito silentio fuit illi iniunctum, ut se subscriberet, prout se subscripsit. Petrus Korompai manu propria deposui ut supra.82 5. Hannula Jakab vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1663. április ll.83 Ad primum respondit. Civitas Vacziensis est in Hungária in comitatu Pes- tiensi, est convenientis magnitudinis, conflatur circa trecentis domibus, sunt multi christiani, sed calvinistae, pauci catholici, et reliqui omnes sunt Tureae, in temporalibus subiacet Tureae, licet in aliquibus recognoscant christianos, et praecise gubernator seu jusdicens dictae civitatis est christianus, qui ab episco­po deputatur, scio, quia fui in ipsa civitate aliquot diebus occasione, quod Soci­etas nostra habet unam residentiam in loco Gyöngyösiensi, quae est prope dic­tam civitatem, et volui de his omnibus esse informatus ex curiositate. Ad 2m respondit. In civitate Vacziensi erat84 cathedralis, nescio, sub qua invocatione, modo vero est schola pro calvinistis, et est satis magna, et nobilis structurae, indiget reparatione formali, et non materiali, quia est in optima conditione, de causa scientiae, quia vidi. Ad 3m respondit. Ecclesia praedicta Vacziensis est suffraganea archi- episcopo Strigoniensi, quod audivi a multis canonicis Strigoniensibus, qui Tyrnaviae resident. Ad 4m respondit. Credo, quod antiquitus omnia ista erant, modo om­nia sunt sub Turea vel sub haereticis. Scio, quia vidi. Ad 5m respondit. Nihil horum est in dicta civitate ex causa ut supra. Ad 6ra respondit ut ad proximum. Ad 7m respondit. Nihil adest ex causa ut supra. Ad 8m respondit. Ego vidi domum, quae erat pro episcopi habitatione satis ampla et pulcra, modo est residentia seu praesidium Turearum, ma- netque ibi capitaneus turcicus, habet tamen episcopus unam arcem Neogradi, quae non multum distat a civitate, ubi solet manere suus vicari­us generalis, de causa scientiae, quia ego fui ibi multoties occasione, 80 Betoldás: ex dictis. 81 Utána áthúzva: apud Tureas. Szentgyörgyi Ferenc váci püspök (1660—1662) Te- mesvárott hunyt el török fogságban. 82 Az aláírás autográf. 83 ASV Arch. Nunz. Vienna, Proc. Vescovi Nr. 137. 84 Előtte áthúzva: est.

Next

/
Thumbnails
Contents