Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

78 Egyháztörténeti Szemle 11/2 (2001) Ad 4m respondit. Non sunt, neque vidi, quia iám omnia possident Tur­eae et haeretici. Scio ut supra. Ad 5m respondit. Non exercetur, quia non habitant ibi, nisi Tureae et haeretici. Scio ut supra. Ad 6m respondit. Nihil istorum habet. Scio ut supra. Ad 7m respondit ut ad proximum. Ad 8m respondit. Non adest, quia est occupata ut supra, sed episcopus habet mediocrem habitationem in arce Neogradi, quae distat a civitate Vacziensi uno miliari, ubi manet suus vicarius generalis, causa scientiae, quia ego fui multoties et per duos menses continuos in dicta arce Neogra­di. Ad 9m respondit. Quantum audivi, redditus dictae Ecclesiae modo ascendit ad circa duo millia florenorum, quia omnia sunt occupata a Tur­eis et haereticis. Ad Xm respondit in civitate non adesse ecclesias parochiales neque collegiatas, neque alia in interrogatorio contenta, in diecesi tamen sunt multae parochiales ecclesiae in locis, qui omnes sunt catholici, et in aliis, qui sunt mixti catholici cum haereticis. Scio, quia ibi fui. Ad XIm respondit. Diecesis est satis ampla, quae continet multa loca ultra mille, et quasi media pars dictorum locorum sunt catholica a maiori parte, scio, quia uti diocesanus sum in diaecesi versatus. Ad XIIm respondit non adesse. Ad XIIIm respondit. Ecclesia de facto vacat a multis annis per obitum quondam Matthiae Tornotii, illius ultimi pastoris confirmati, licet post mortem ipsius fuit nominatus a Rege Hungáriáé Sigismundus Zongor et Thomas Palphi,70 primus obiit et 2., qui adhuc vivit, fuit nominatus ad Ec­clesiam Agriensem, et de his sum bene informatus uti diocesanus, et qui semper mansi in diaecesi Vacziensi, et solum sum hic pro studiis in Col­legio Pazmanico a mense circiter. Quibus habitis fuit dimissus cum silentio, et ei iniunctum, ut se sub­scribat etc. Ego Jacobus Nouaki deposui ut supra et subscripsi manu propria.71 4. Korompay Péter vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1663. április ll.72 Ad primum respondit. Civitas Wacziensis est sita in Hungária, in co­mitatu Pestiensi, est mediocris magnitudinis, conflatur quadringentis cir­citer domibus, inhabitatur a Tureis et calvinistis, exceptis aliquibus catho­licis, subiacet dominio Turearum, paret tamen episcopo in aliquibus, qui 70 Pálffy Tamás váci püspök (1658—1660). 71 Az aláírás autográf. 72 ASV Arch. Nunz. Vienna, Proc. Vescovi Nr. 137.

Next

/
Thumbnails
Contents