Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)
2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez
Molnár Antal: Adatok a vád püspökség török kori történetéhez 75 DOKUMENTUMOK53 1. Hegyesi Márton vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1659. február 21.54 55 Ad primum respondit. Civitas Vacziensis est in Hungária, prope Danubium in comitatu Pestiensi, est mediocris magnitudinis, habet circa quadringentas domos, omnes quasi sunt calvinistae, pauci sunt cattholi- ci, civitas est sub dominio Turearum, paret tamen in aliquibus episcopo, qui habet ibi suos iudices, decimas et census. Arx possidetur a Tureis, et civitas solvit tributum Tureae, et scio, quia fui ibi aliquot diebus. Ad 2™ respondit. Est ibi ecclesia, quae erat cathedralis, modo est occupata ab haereticis, mediocris structurae, sed modo est ruinosa, nescio, sub qua invocatione fuerit, scio, quia ibi fui, ut supra. Ad 3m respondit. Est56 suffraganea archiepiscopatui Strigoniensi. Ad 4m respondit. Non sunt modo neque canonicatus, neque dignitates, in diecesi tamen sunt duo parochi, qui sunt archidiaconi, unus in Boi- ach,56 alter Pestii,57 causa scientiae ut supra. Ad 5m respondit. Non exercetur ibi cura animarum, sed tantum in aliquibus locis diecesis. Causa scientiae ut supra. Ad 6m respondit. Nihil istorum habet. Ad 7m respondit. Nihil istorum habet. Ad 8m respondit. In civitate non est domus pro episcopi habitatione, sed episcopus habet arcem Neogradini, ubi habet pulcram habitationem, et distat duobus milliaribus a civitate. Causa scientiae ut supra. Ad 9m respondit. Valor Ecclesiae praedictae ascendit ad circa 3000 florenorum hungaricorum, detractis expensis, consistens in decimis et censibus,58 prout ex relatione virorum fidedignorum. Ad Xm. In civitate nulla adest parochia, neque monasteria virorum aut mulierum, sed in diecesi sunt multae ecclesiae parochiales, et duo monasteria virorum, unum scilicet Chezkmedini59 franciscanum strictioris observantiae, alterum est Pestii eiusdem religionis, scio, quia fui Pestii, et saepe conversatus fui cum religiosis Chezchemediensibus. 53 Az alábbiakban a jegyzőkönyvekből kiemelve a legtartalmasabbnak ítélt kilenc egyházmegyei vallomást teszem közzé. A tanúk megidézésekor használatos bevezető formulát és a jelöltekről tett vallomások szövegét elhagyom, az egyházmegyei vallomások szövegén kívül egyedül a záradékot közlöm a tanúk aláírásával. 54 ASV Arch. Nunz. Vienna, Proc. Vescovi Nr. 114. 55 Utána áthúzva: subiacet. 56 Buják. 57 Pest. 58 Utána egy szó áthúzva. 59 Kecskemét.