Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Eger, 1854

interpunctionum intuitive sisterem, rellecteremque simul alumnos meos ad initiutn et praecedente puncto maiori- bus characteribus utendum esse; et sic iug-i exercitatione, quin alumni vei animadvertissent, prius pervenirem ad formalem grammalic® partém, quam alumnis de difficultatibus initii gemendi vei deplorandi occasio fuisset. 2. Alumnis in recte scribendo et legendo rite exercitatis doctrinam evolvere ordirer, hac circiter me- fhodo: Filioli! Dum loquiinur, vocabula pronunciamus, e. g. si dico: „Tegnap madarat fogtam, heri avem cepi“, tria vocabula pronuncio. Vocabula ergo sunt partes orationis. — Nunc intendite iis, qu® tabui® adscribam: Tegnap madarat fogtam — heri avem cepi. Tegnap madarakat fogtunk — heri aves cepimus. Tegnap madárral játszottam — heri cum ave lusi. Vocabulum „tegnap“ „heri“ semper invariatum persistit. Contra verő vocabulum „madarat“ „avem“ non semper hac forma pronunciatur, séd sensu exigente : madár, madáré, madárnak , madárral etc. Pariter et vocabulum „fogtam“ „cepi“, varias induit formas, ut: fognék, fogtál, fogunk, fogjátok etc. Partes itaque orationis ali® im- mulabiles sunt, ut: tehát, ergo; és, et; pedig, autem; midőn, dum etc.; ali® verő mutabiles, ut: viz, aqua; kés, culter; zöld, viridis; ir, seribit; fut, currit. Tűm prosequerer non omnes mutabiles orationis partes ad eamdem normám variari, et inílexionis diversitatem intuitive sisterem adseribendo tabui® e. g. duó h®c vocabula : viz, et ir; rellecteremque alumnos meos ad diversitatem inílexionis, adseribendo utrisque quasdam mutationes sic:*) „víz“ ír46 viz-é ir-ok viz-nek ir-sz viz-et ir-unk viztöl ir-tok . viz-ből ir-nak. Et nunc edicerem mutabiles orationis partes ad pormam vei „viz“, vei „ir“ variari, assignaremque indiseriminatim plura nomina et verba, quin ea h®c esse innueretn, determinarique peterem iuxta quam nor­máin unumquodque eorum inílectatur. Postquam adolespqhtes in hoc exercitatos coinperissem: vocabula norm® inílexionis „viz“ quia iisdemsemper aliqua res denominatur, nomina, norm® verő inílexionis „ir“ verba appel- lari enunciarem. — Quod igitur inter vocabula diserimen? Variabiles orationis partes ad eamdem ne normám inílectuntur? Qiioinodo vocantur vocabula norm® „viz“, quomodo form® „ir“? Cur vocantur prioris norm® voca­bula nomina? Quid igitur noinen? Dicito exeinpluin! Vocabula „asztal“ mensa, „ablak“ fenestra, quae pars ora­tionis sunt? Cur dicuntur nomina? Hoc peracto ad evolvendam substantivi et adieclivi notionem procederem. En abscribo tabulae duo nomina: „Fehér kalap“ albus pileus; ulrumque nomen esse dígnoscetis, primum enim coloris, alteruin tegumenti capitis denominatio est; esse tarnen inter illa diserimen illico patebit. Si mihi pileum dari peteretn, eum cum nulla alia re confunderetis, nec librum pilei vice adferretis. Si contra „album“ flagitarem, cum multae rés sint albae, quid „albi“ veliin ignoraretis. Igitur „kalap“ quia per se subsistentem sensum habet, nőmén substantivum; „fehér“ verő, quia determinatam signillcalionem nonnisi substantivis adiectum habet, nomen adiectivum audit. — „Kalap“ indicat, quid res sit; „fehér“ qualis res illa sit. „Kalap“ ergo rém, „fehér“ rei proprietatem designat. „Kalap“ substantivum, „fehér“ adiectivum esse iám superius vidimus. Quid denotat substantivum ? Quid adiectivum? — In his „szép kert“ pulcher hortus, quid „szép“, quid „kert“ est ? Cur ? Adde substantivo „ház“ domus, ad­iectivum ! Junge adiectivum „magas“ substantivo. Et sic ducerein alumnos meos inter continuas quaestiones et exempla gradatim a concretis ad abstracta, exerceremque eos, dum imbecilliores etiam claram nominis notionem adipiscerentur et substantivum ab adiectivo facile dislinguerent. Posset oggeri: eccur torluosum hoc genus dis- putandi de divisione nominum, quae praemissae defmitioni nominis continuo subiungi posset? Si intellectuales pueri facultates — quod grave imprimis magistri officium est, — evolvere velimus: non a definitione ordiri, séd sythesi alumnos ad eamdem deducere oportet; ut dum omnes definiendi conceptus notae puero cognitae sunt, ipsa definitio prona fluat. Et hie processus videtur mihi in instilutione puerorum unice naturális. *) Hungaris seribimus, ideo parallelismus e Hungarica lingua desumtus est.

Next

/
Thumbnails
Contents