Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
6. Egyházlátogatások
* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * Erdőhegyini continuata est visitatio canonica die 1 -a Nov[em] bris, praesentibus r[everendo] dfomino] loci ministro, juratis Stephano Borbély, Gregorio Ződi, Stephano Henric, Michaele Pálfi, Andrea Molnár curatore et Josepho Keresztes. Punctum 1-um. Nomen ecclesiae: Erdőhegy. 2- um. Ijnclyto] co[mi]t[a]tui Aradiensi ingremiata. 3- um. Filiales habet familias illas circum circa, quae jam superioribus annis ad hanc matrem adfiliatae sunt. 4- um. Familiae 110, animae 591, adfiliatae familiae 16, animae 76. 5- um. Joannes Daróczi exmissus hoc anno. 6- um. Exmissus hoc anno, sed formatis non provisus. 7- um. Libros sufficientes non habet; ii quoque quos possidet, plerumque sunt heterodoxi. Illi severe injunctum, ut a libris heterodoxis sibi caveat, libros vero orthodoxos, multo diligentius legat. 8- um. In doctrina vix mediocris, nihilominus auditoribus probatur. 9- um. Officium fideliter satis administrat. 10- um. Matricula datur quidem ducta ab anno 1772, sed non accurata; specifice matrimonia ab anno 1793, funera ab anno 1787 non sunt inscripta. 11- um. Salarium ministri auctum et a matre et a filiali K[is] Jenőiensi relatum est in diarium tractus, integre exsolvitur; at primores ecclesiae querulabantur, in exequiis funerum universalium (vulgo bútsúztatós halott) ministrum duplam postulare stolam, cui hac in parte impositum, ut legibus se canonicis conformet. 12- um. Auditores inobedientes, cultum Divinum negligentes, ministerium totum contemnentes sunt. 13- um. Disciplina ecclesiastica est in pessimo statu, maledici, incestuosi, adulteri et ceteri facinorosi, fere absque ulla poena dimittuntur. Unde primarius sylvarum custos, supplici libello nobis porrecto conquestus est, suam uxorem, adeo notorie improbam esse, ut jam saepius propriam domum absente marito incendio, delere studuerit; et ob hujus modi facinora, licet jam crebro legalis ei, in foro civili poena irrogata sit; tamen se nulla ex parte emendavisse. Qua de causa, consilium a nobis petebat, quaenam[?] ratione totalem vinculi matrimonialis solutionem exoperare posset. Hinc ipsi persvasum, ut nunc ad ultimum, amicam cum sua conthorali tentaturus, tandem si aliter fieri non posset, via juris in foro civili divortium peteret. 14- um. Curator ecclesiae Andreas Molnár, qui de perceptis et erogatis rationes reddit. Verum aediles antiqui severe admoniti, ut lecticalia jamdudum exhaerentia, quocitius incassent, et rationum suarum extractum reverendissimo domino seniori inomisse submittant. 367