Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
6. Egyházlátogatások
* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * praesentia ejusdem horrende blasphemantem, post notificationem quoque, a judice multum mansisse, quare primoribus pagi [p. 105.] severe impositum est, ut tales, speciatim auriga hic, dominali fiscali deferantur, poena promerita plectendi. 14- um. Curator eccl[esi]ae Joseph[us] Takáts, qui puncti hujus requisitis bene respondet. N[ota] b[ene]. Tempus rationis curatoralis praestandae et exigendae, congregatio tractualis determinabit, ad uniformitatem observandam. De debito tractui exsolvendo, cum interusurio, admonita est ecclesia, pariter de 86 illis rff-is, quos huc usque communitas detinet, cum tamen ecclesiae valachicae exsolvit, per aequalitatem jus incassandis. N[ota] b[ene]. Contractuales 86 hi rfit-ni ad 51 rft-os reducti sunt, ac ut restans incassator Steph[anus] Gyulai, ex restantiis ecclesiae reformatae exsolvat, admonitus est. 15- um. Pauperes et orphani dantur quidem, sed non provident[u]r, adeoque jussum est, ut publicentur ac provideantur. 16- um. Templum respectu sellarum renovatione indiget, de aedificiis parochialibus r [everendus] pastor, licet in malo sint statu, non est querulatus, tamen ecclesia monita est, ut et ibi meliora et necessaria aedificia et in schola stabulum, procuret. 17- um. Rector Josfephus] Zágoni, qui querelam deposuit super id, quod propter parentes altercantes moderata uti disciplina inter discipulos non possit. Inviatus est de super ad presbyterium locale. 18- um. Discipulos habet, pueros 30 puellas 28. 19- um. Bihil de eo ecclesia querulata est. 20- um. Salarium suo tempore exsolvitur. Ágyaini visitatio continuari non potuit propter absentiam pastoris r[everendi] Joh [annis] Dávidházi, attamen schola visitata est, et examinatis rectoris discipulis sexus utriusque, ejusdem rectoris Stephani Vágó sedulitas et labor proficuus prodiit. Primores ecclesiae, qui praesentes fuerant de aedibus parochialibus et aliis necessariis aedificiis exigendis, jam a pluribus annis omni visitationis tempore adversis, serio admoniti sunt. Vadászini continuata est visitatio d[ie] 3-a Nov[embris] praesentib[us] loci ministro, notario pagi, juratis duobus et curatore eccl[esi]ae. Punctum 1-um, 2-um, 3-um uti alias. 4- um. Familias habet 118. 5- um, 6-um. Formatis provisus est r[everendus] Johannes Szilágyi. 349