Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)

3. Jelentések és beszámolók

* JELENTÉSEK ÉS BESZÁMOLÓK * confessioni, nec non Graeco ritui addictorum Bihariensis, et Békésien [sis] comitatuum incolarum innovationes hactenus interventas, dilectioni, et fidelitatibus vestris clementer hisce rescribendum, et comittendum esse duximus, quatenus nimirum ipsum magistratum unius cujusvis dictorum co[mi]t[a]tuum superinde serio, et districtim denuo moneant, ne is in gremio sui a modo deinceps admittat, ut inibi degentes Augustanae vel etiam Helveticae confessioni addicti, ad loca in quibus com[m]orantur, et publicum dictarum confessionum exercitium hactenus non habuerunt, absque speciali indultu, et benigna concessione nostra, praedicantes aut ludi magistros quospiam introducant, vel templa, aut oratoria fine servandi in illis praedeclarati exercitii erigant: sed et Graeci ritus homines cum ecclesia Romano-catholica non uniti, sicut alibi, ita etiam in praerecensitis co[mi]t[a]tibus dum nova templa extruere, vel sub nomine restaurationis talia erigere volunt, quorum rudera vix est videre, pro exoperanda idcirco regia annuentia nostra, praevie semper ad maiestatem nostram recurrere, hancque impetrare debeant. Quod respicit praeteritum, seu ab anno 1720 ex parte Augustanae, et Helveticae confessioni addictorum, in Bihariensi, et Békéssien[si] co[mi] t[a]tibus interventas innovationes, penes praeallegatas regii istius nostri locumtenfentialis] consilii literas sub n[umer]o 2do et 3,io specifice deductas, cum tam praescripto 1720, quam et subsequentibus annis per universos regni co[mi]t[a]tus, repetitis etiam vicibus publicatum fuerit, et demandatum, ne usque ad exitum com[m]issionis in negotio religionis articulariter deputatae, ac eatenus impertiendam benignam resolutionem nostram, a parte Augustanam, aut Helveticam confessionem profitentium regnicolarum, quoad ejusmodi confessionum exercitium quid innovetur, benigna autem resolutio nostra, ad acta memoratae com[m]issionis in anni 1731 data per expressum innueret, ut si terrestres etiam domini in Hungária, quoad religionis negotium [p. 2.] contra usum antecedaneum im[m]utare quid vellent, praeviam a nobis eatenus annuentiam habere debeant, dilectio et fidelitates vestrae super innovationibus praevio modo specifice deductis, talium locorum incolas, vel si eadem indultu terrestrium d[omi]norum factae fuissent, hos medio co[mi]t[a]tensis magistratus constitui, et audiri, cujusve authoritate, ac quare iidem praeattactis benignis mandatis, cuncta in statu quo tunc erant, relinqui debere innuentibus, contravenire attentaverint, serio indagari ac tam hoc, quam et id, unde factum fuerit, quod ipse quoque co[mi]t[a]tensis magistratus, in sui gremio ejusmodi contraventiones fieri permiserit debitumque eatenus remedium in tempore non posuerit, acurate sibi perscribi curabunt dilectio, et fidelitates vestrae, facturae etiam nobis fidelem desuper relationem. Caeterum dum episcopus Varadien[sis] Joannes Okolicsany in sua regio isti nostro locumten[entiali] consilio die 2. Maii hocce currente anno transmissa 32

Next

/
Thumbnails
Contents