Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)

4. Összeírások

* ÖSSZEÍRÁSOK * Opinio Quo in passu siquidem sua majestas s[acrati]s[si]ma tenore praedeductae benignae resolutionis clementer comisisset. Quatenus nimirum in co[mi]­­t[a]tibus per quos Varadiensis diaecesis protenditur nullatenus admittatur, ut inibi degentes augustanae aut helveticae confessioni addicti, ad loca in quibus commorantur, et ubi publicum dictarum confessionufm] exercitium antehac non habuerunt, absque benigno indultu et concessione caesareo regia de novo praedicantes et ludimagistros quospiam introducant vel etiam templa et oratoria erigant, imo si ab anno 1720 per predicantum introductionem, vel etiam templorum aut oratoriorfum] erectionem quaepiam innovationes ad praesens facta fuissent, eadem specifice in quo nimirum loco, quo tempore, quid factu[m] extiterit? Connotentur, et pro impertienda eatenus ulteriore resolutione suae ma[jes]t[a]ti s [acrati] s [si] mae demisse significentur. Modo recensita autem omnia tam [f. 139v.] d[omi]no ep[isco]po Váradiensi, quam et co[mi]t[a]tibus Bihariensi et Békéssiensi (nam Krasznensis et Mediocris Szolnok ad Transylvaniam applicati habentur) per serenitatem v[est]ram regiam excelsumque Consilium hocce pro observandorum observatione, et submittendis ejusdi connotationibus sub 25-ta Maii 1735. intimata fuissent, superindeque tam idem praefatus d[omi]nus ep[isco]pus, quam et co[mi]t[a]­­tus praetacti informationes et connotationes suas successive (uti hic sub nro. 1, 2 et 3 adjacerent) submisissent, ex quibus pateret, quibusnam in locis ejusdi innovationes, ab anno 1720 hucusque factae fuissent. Ideo censeret commissio haecce easdem informationes, et connotationes suae ma[jes]t[a]ti sacr[atissi]­­mae eo fine humillime repraesentandas esse, quatenus ex eo, quod licet quidem co[mi]t[a]tus praedicti Bihariensis nempe, et Békésiensis non sint ex illis, in quibus juxta ar[ticu]lum 26. 1681. Acatholicis templa aut oratoria permissa haberent et aliunde etiam gloriosae reminiscentiae imperator Leopoldus in co[mi]t[a]tibus neoaquisticis, veluti hi duo essent, jus patronatus in omnibus ecclesiis sibi reservasset. Consequenterque in iisdem co[mi]t[a]tibus respectu exercitii sui acatholici nullum jus haberent, iidem acatholici nihilominus ibidem existentes ab anno 1720 post commissionem nempe Pesthiense[m] templa et oratoria erigere, praedicantes et ludimagistros introducere attentarint, clementer resolvere, et ordinare dignaretur, ut contra eosdem acatholicos in co[mi]t[a]­­tibus praefatis degentes, tanquam refractarios et benignorum mandatorum contemptores pro merita poena in conformitate benignarum resolutionum super commissione Pesthiensi emanatarum statuatur, quidquid autem ab anno 1720 innovare praesumpserunt, [f. 140r.] ad priorem statum reponatur. Et quia publicum exercitium in iisdem co[mi]t[a]tibus acatholici sibi admissum non haberent, stolam et similes alios parochiales proventus parochis catholicis 113

Next

/
Thumbnails
Contents